라틴어 문장 검색

Illae enim solent purpurisso et cerussa ora depingere, sericis nitere vestibus, splendere gemmis, aurum portare cervicibus et auribus perforatis Rubri Maris pretiosissima grana suspendere, flagrare mure, et tandem dominatu virorum se caruisse laetentur quaerantque alios, non quibus iuxta Dei sententiam serviant, sed quibus imperent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 3:16)
exultare etiam Samothracia ferrea vidi et ramenta simul ferri furere intus ahenis in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 34:2)
Vernaculorum dicta, sordidum dentem, Et foeda linguae probra circulatricis, Quae sulphurato nolit empta ramento Vatiniorum proxeneta fractorum, Poeta quidam clancularius spargit Et volt videri nostra.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, III1)
Cur spleniato saepe prodeam mento Albave pictus sana labra cerussa, Philaeni, quaeris?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXII1)
'inrigat' autem 'auro' mire, cum ramenta quaedam auri inveniri dicantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1428)
verum quam illa umquam de mea pecunia ramenta fiat plumea propensior, mendicum malim mendicando vincere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 415)
[sed autem quam illa umquam meis opulentiis ramenta fiat gravior aut propensior, mori me malim excruciatum inopia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 419)
Quia patri omne cum ramento reddidi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 446)
Cedo cerussam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3159)
Quid cerussa opust nam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3161)
non istanc aetatem oportet pigmentum ullum attingere, neque cerussam neque melinum, neque aliam ullam offuciam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3175)
Numquam hercle hinc hodie ramenta fies fortunatior.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 3171)
De cerussa aerugineque, quam nostri aerucam vocitant, non est alienum, quemadmodum comparetur, dicere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 12장1)
post certum tempus aperientes inveniunt e massis plumbeis cerussam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 12장3)
Cerussa vero, cum in fornace coquitur, mutato colore ad ignem [incendi] efficitur sandaraca - id autem incendio facto ex casu didicerunt homines - et ea multo meliorem usum praestat, quam quae de metallis per se nata foditur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 12장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION