라틴어 문장 검색

et quia aditu Neronis prohibebatur, egressus obsidens, audiret insontem neve consulatus sui quondam collegam dederet liberto, modo muliebri eiulatu, aliquando sexum egressa voce infensa clamitabat, donec princeps immobilem se precibus et invidiae iuxta ostendit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 10장8)
Et initium faciente Cossutiano, maiore vi Marcellus summam rem publicam agi clamitabat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 28장1)
'septimus annus est, commilitones, ex quo virtute et auspiciis imperii Romani, fide atque opera vestra Britanniam vicistis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 33장 2:1)
'sextus dies agitur, commilitones, ex quo igna- rus futuri, et sive optandum hoc nomen sive timendum erat, Caesar adscitus sum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 29장4)
si res publica et senatus et populus vacua nomina sunt, vestra, commilitones, interest ne imperatorem pessimi faciant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 30장11)
legioni classicae diffidebatur, infestae ob caedem commilitonum, quos primo statim introitu trucidaverat Galba.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장4)
et Galba 'commilito', inquit, 'quis iussit?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 35장4)
'Quis ad vos processerim commilitones, dicere non possum, quia nec privatum me vocare sustineo princeps a vobis nominatus, nec principem alio imperante.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 37장1)
vidistis, commilitones, notabili tempestate etiam deos infaustam adoptionem aversantis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 38장2)
'neque ut adfectus vestros in amorem mei accenderem, commilitones, neque ut animum ad virtutem cohortarer (utraque enim egregie supersunt), sed veni postulaturus a vobis temperamentum vestrae fortitudinis et erga me modum caritatis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 83장2)
parendo potius, commilitones, quam imperia ducum sciscitando res militares continentur, et fortissimus in ipso discrimine exercitus est qui ante discrimen quietissimus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 84장5)
quin prodi Othonem et accitum Caecinam clamitabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 18장3)
spolia Galliarum et Viennensium aurum, pretia laborum suorum, occultare clamitantes, direptis sarcinis tabernacula ducis ipsamque humum pilis et lanceis rimabantur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 29장2)
Augustae Taurinorum, dum opificem quendam Batavus ut fraudatorem insectatur, legionarius ut hospitem tuetur, sui cuique commilitones adgregati a conviciis ad caedem transiere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장6)
propinquum Vitellii, proditorem Othonis, interceptorem donativi clamitabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION