라틴어 문장 검색

' 'age libertate Decembri,quando ita maiores voluerunt, utere:
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장4)
Sed cum summus honor finito conputet anno, sportula quid referat, quantum rationibus addat, quid facient comites quibus hinc toga, calceus hinc est et panis fumusque domi?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I45)
digitos habet, ut tame omnes subsidant pinnae, dicas haec mollius Haemo quamquam et Carpophoro, facies tua conputat annos.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI99)
illam ego non tulerim, quae conputat et scelus ingens sana facit, spectant subeuntem fata mariti Alcestim, et similis si permutatio detur, morte viri cupiant animam servare catellae.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI320)
tunc par ingenio pretium, tunc utile multis pallere et vinum toto nescire Decembri.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII39)
"computat, et cevet."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX14)
"quid, oro, quid dicam scapulis puerorum aquilone Decembri et pedibus?"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX30)
rex Pylius, magno si quicquam credis Homero, exemplum vitae fuit a cornice secundae, felix nimirum, qui tot per saecula mortem distulit atque suos iam dextra conputat annos, quique novum totiens mustum bibit.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X103)
Quis autem illos potest conputare, quos in urbe passim quisquis voluit occidit?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 24:2)
Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen, etiam illud in promptu est, quod posteri quoque duos eis continuos menses dicarunt, ut December sacrum Saturni, Ianuarius alterius vocabulum possideret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 23:2)
Saturnum Apollodorus alligari ait per annum laneo vinculo, et solvi ad diem sibi festum, id est mense hoc Decembri:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 5:3)
et, ut contentus sim referendo paucarum morem regionum, Arcades annum suum tribus mensibus explicabant, Acarnanes sex, Graeci reliqui trecentis quinquaginta quattuor diebus annum proprium conputabant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 2:3)
Non igitur mirum in hac varietate Romanos quoque olim auctore Romulo annum suum decem habuisse mensibus ordinatum, qui annus incipiebat a Martio et conficiebatur diebus trecentis quattuor, ut sex quidem menses, id est Aprilis Iunius Sextilis September November December, tricenum essent dierum, quattuor vero, Martius Maius Quintilis October, tricenis et singulis expedirentur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 3:1)
cautio postea principum ceterorum diri ominis infausta vitantium mensibus a Septembri usque ad Decembrem prisca nomina reservavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 37:2)
Numae ordinationem finitimi mox secuti totidem diebus totidemque mensibus, ut Pompilio placuit, annum suum conputare coeperunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION