라틴어 문장 검색

Ducit ad auriferas quod me Salo Celtiber oras, Pendula quod patriae visere tecta libet, Tu mihi simplicibus, Mani, dilectus ab annis Et praetextata cultus amicitia, Tu facis;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XIII1)
quod cum facere vellent, intervenit vir prudens omnibusque illis et iucundus et carus, M'. Manilius, qui a Scipione ceterisque amicissime consalutatus adsedit proximus Laelio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 30:6)
Magnus enim praetextatus illo die fui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 42:9)
vos autem homines nobiles, qui Bostrenum praetextatum non ferebatis, Commagenum feretis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 10 3:2)
Itaque ut ridens eum consalutavi, quid in loco tam deformi faceret quaesivi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 7:9)
Te rogo, ut naves etiam . . . . . . . monumenti mei facias plenis velis euntes, et me in tribunali sedentem praetextatum cum anulis aureis quinque et nummos in publico de sacculo effundentem;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:18)
Post peractum sacramentum serviliter ficti dominum consalutamus, elatumque ab Eumolpo filium pariter condiscimus, iuvenem ingentis eloquentiae et spei, ideoque de civitate sua miserrimum senem exisse, ne aut clientes sodalesque filii sui aut sepulcrum quotidie causam lacrimarum cerneret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:11)
Atque ut me consalutavit, Quid est inquit fastose, ecquid bonam mentem habere coepisti?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:3)
Proxime cum in patria mea fui, venit ad me salutandum municipis mei filius praetextatus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 3:1)
qui postea cum histrionibus et cum gladiatoribus ita vixit ut alteros libidinis, alteros facinoris adiutores haberet, qui nullum in locum tam sanctum ac tam religiosum accessit in quo non, etiam si aliis culpa non esset, tamen ex sua nequitia dedecoris suspicionem relinqueret, qui ex curia Curios et Annios, ab atmiis Sapalas et Carvilios, ex equestri ordine Pompilios et Vettios sibi amicissimos comparavit, qui tantum habet audaciae, tantum nequitiae, tantum denique in libidine artis et efficacitatis, ut prope in parentum gremiis praetextatos liberos constuprarit?
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 6:2)
de quo genere optime C. Caesarem praetextatum adhuc accepimus dixisse:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 304:5)
neque ego annos definiam, cum Demosthenen puerum admodum actiones pupillares habuisse manifestum sit, Calvus, Caesar, Pollio multum ante quaestoriam omnes aetatem gravissima iudicia susceperint, praetextatos egisse quosdam sit traditum, Caesar Augustus duodecim natus annos aviam pro rostris laudaverit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 108:2)
alioqui in illo atriolo, in quo duos grandes praetextatos ait secum declamasse, potui adesse illudque ingenium, quod solum populus Romanus par imperio suo habuit, cognoscere et, quod uulgo aliquando dici solet, sed in illo proprie debet, potui uiuam uocem audire.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 11:6)
qui cum praetextatus esset tantae opinionis fuit, ut populo Romano puer eloquentia notus esset.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 22:4)
Declamauerat apud illum hanc ipsam controuersiam VARVS QVINTILIVS, tunc Germanici gener, et praetextatus.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION