라틴어 문장 검색

sic nos non nisi intra quaedam humanae consuetudinis latibula terrena versamur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 12:7)
Requiescamus etiam ab omni cura terrenae conversationis, quae corpus nostrum atque animam frequentibus vexat doloribus, vitamque atterit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 3:12)
substantiam autem et conversationem generis servaret humani velut perpetuitate tabularum, ut ex ea semen reliquum pullularet.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:3)
Repressit igitur Dominus qui jam purgatione diluvii corporeum usum, conversationemque generationis ejus quae degeneraverat a decore naturae et accepti muneris, venustat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:9)
Et certe non est hujusmodi corvus ut aliae aves quae in aquis conversationem habere consuerunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:9)
Quod etsi secundum litteram planum videtur, non tamen facile colligas, nisi viri sapientis tibi nota sit consuetudo, qui velut speculatrice virtute utitur, et ei explorandorum negotiorum gerendorumque praerogativam quamdam videtur committere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 3:4)
et bonae doctrina virtutis aut ad industriam provocat, et invitat ad praemium bonae sibi conscium disciplinae, aut gerendae poenitentiae, et sequendae conversationis cupiditatem injicit peccatori.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:14)
Nostra conversatio in coelis est (Philipp.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 6:13)
Venatoris quoque usus in silvis, inter feras ac bestias conversatio ejus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 4:6)
Quibus paratis, petit primos omnium Francos, eos videlicet quos consuetudo Salios appellavit, ausos olim in Romano solo apud locum habitacula sibi figere praelicenter.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 8장 3:1)
Unde citi ferebamur ad flumen Euphratem, ulteriorem ripam petituri per navem, quam transfretandi causa iumenta et homines, in eo tractu diuturna consuetudo locarat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 9:1)
Eique haec disponenti, luce postera nuntiatur, regem cum omni manu quam duxerat, ad propria revertisse, auspiciis dirimentibus, lenitoque metu, revocatis omnibus praeter eos quos consuetudo praesidio Mesopotamiae destinarat, confestim reversus est Nicopolim urbem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 8:2)
Ad iudicandum autem usu rerum spectati destinantur et integri, parum alienis consiliis indigentes, unde nostram consuetudinem rident, quae interdum facundos, iurisque publici peritissimos, post indoctorum collocat terga.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 82:1)
Nam quod supersidere corio damnati ob iniquitatem iudicis, iudex alius cogebatur, aut finxit vetustas, aut olim recepta consuetudo cessavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 82:2)
Post multa enim quae vates auguresque praedixere veridice, resultabant canes ululantibus lupis, et querulum quoddam nocturnae volucres tinniebant et flebile, et squalidi solis exortus hebetabant matutinos diei candores, et Antiochiae per rixas tumultusque vulgares id in consuetudinem venerat, ut quisquis vim se pati existimaret, Vivus ardeat Valens licentius clamitaret, vocesque praeconum audiebantur, assidue mandantium congeri ligna ad Valentini lavacri succensionem, studio ipsius principis conditi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 1장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION