라틴어 문장 검색

ergo me derisit?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 100:14)
Nunc mimicis artibus petiti sumus et adumbrata inscriptione derisi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 106:4)
Vilis servus habet regni bona, cellaque capti deridet Vestam Romuleamque casam.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 9:3)
Consilia qui dant prava cautis hominibus, Et perdunt operam et deridentur turpiter.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canes et corcodili.1)
Ex alticinctis unus atriensibus, Cui tunica ab umeris linteo Pelusio Erat destricta, cirris dependentibus, Perambulante laeta domino viridia, Alveolo coepit ligneo conspargere Humum aestuantem, come officium iactitans, Sed deridetur.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Caesar ad atriensem.5)
Hac derideri fabula merito potest, Qui sine virtute vanas exercet minas.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Musca et mula.10)
Quod sensit simul Derisor potius quam deridendus senex, Arcum retensum posuit in media via:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, De lusu et severitate.2)
Illum esse cunctis avibus admirabilem, Se derideri simul ac vocem miserit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Pavo ad Iunonem de voce sua.2)
Iam favor mentes tenet Et derisuri, non spectaturi sedent.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.13)
"Mater, ades, florum, ludis celebranda iocosis!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권95)
"res placuit, cultuque novo licet Idibus uti et canere ad veteres verba iocosa modos."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권444)
Qualis erat , postquam est iudex de lite iocosa Sumptus , Apollinea clarus in arte senex :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 12:9)
Arbiter hic igitur sumptus de lite iocosa dicta Iovis firmat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 37:1)
non ego divitias avidus sine fine parandi latum mutandis mercibus aequor aro, nec peto, quas quondam petii studiosus, Athenas, oppida non Asiae, non loca visa prius, non ut Alexandri claram delatus ad urbem delicias videam, Nile iocose, tuas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 241)
nec quisquam est adeo media de plebe maritus, ut dubius vitio sit pater ille meo, crede mihi, distant mores a carmine nostro - vita verecunda est, Musa iocosa mea - magnaque pars mendax operum est et ficta meorum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1161)

SEARCH

MENU NAVIGATION