라틴어 문장 검색

Sunt et quaedam quae in aliis rebus potentiae deputanda sunt, in aliis vero minime, et quae in aliis laudabilia sunt, in aliis reprehensibilia sunt, cum eadem saepe aliarum rerum dignitatem commendent, aliarum vero minime;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:11)
veluti si quis hominum usum viribus superare possit, hoc magnae hominis potentiae ascribendum est. Unde ipse caeteris hominibus praecelleret, et commendabilior esset, quod in leone tamen et in elephante pro magno nullus haberet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:12)
Sic et in homine quod ambulare valet potentiae est ascribendum, quoniam ejus necessitudini congruit, nec in aliquo ejus minuit dignitatem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:14)
In Deo vero (qui sola voluntate omnia complet) hoc omnino superfluum esset, quod in nobis necessarium est, atque ideo non potentiae, sed vitio potius tribuendum esset in eo, praesertim cum hoc in multis excellentiae ipsius derogaret, ut ambulare videlicet posset.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:15)
Ex quo etiam moveri localiter posset, et compositionem pedum admittere, et ut mobilis et dissolubilis esset ejus corporea et compacta substantia, non absurde tamen et de his omnibus quae efficere possumus, Deum potentem praedicabimus, et omnia quae agimus ejus potentiae tribuimus, in quo vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII, 28), et qui omnia operatur in omnibus (I Cor. XII, 6).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:16)
Absit ergo in Filio Dei aliud plus minusve aut in loco, aut in tempore, aut in potentia, aut in scientia, aut in aequalitate, aut in subjectione, cum dicitur hoc ut deitati ejus, non carni ascribantur!
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:32)
Nabuchodonosor sic locutus est, ut dum potentiam Dei praedicat, justitiam ejus videatur arguere, quod in merito poenas sustinuerit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:60)
quod a potentia Divinitatis penitus est remotum, et ab ejus dignitate prorsus alienum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 17:2)
sed modo eum quamdam habere potentiam, modo ipsam non habere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 21:2)
Sed si diligenter attendamus, semper aeque omnipotens est, et nullo tempore habet aliquam potentiam quam semper non habeat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 21:3)
Potuit incarnari olim, quod modo non potest, cum nullatenus id fieri modo conveniat, et sic potentiam habuit olim quam modo non habet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 21:5)
Aliud quippe est dicere, possum modo id facere, id est habeo modo potentiam id faciendi;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 21:9)
Cum enim homo ubicunque sit, ibi gressibilis sit, id est potentiam habeat ambulandi, etiam cum in aquis natat:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 21:12)
Nam et infantulus omnino adhuc debilis ad incedendum, gressibilis tamen jam est, et potentiam jam habet ambulandi quandoque, licet non adhuc in tam tenera aetate.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 21:15)
Hac itaque ratione potentia incarnandi Deus privatus non est quam olim exercuit, licet eam exercere modo ideo non possit, quia eam minime nunc exerceri convenit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION