라틴어 문장 검색

Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum qualia sint et quam variis distantia formis sponte sua volitent aeterno percita motu quoque modo possit res ex his quaeque creari, [nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus, quae quasi membranae vel cortex nominitandast,] atque animi quoniam docui natura quid esset et quibus e rebus cum corpore compta vigeret quove modo distracta rediret in ordia prima, nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus, quod speciem ac formam similem gerit eius imago, cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 2:1)
errabundus enim tarde venit ac perit ante paulatim facilis distractus in aëris auras;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 24:9)
Principio somnus fit ubi est distracta per artus vis animae partimque foras eiecta recessit et partim contrusa magis concessit in altum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 30:3)
fit uti pars inde animai eliciatur et introrsum pars abdita cedat, pars etiam distracta per artus non queat esse coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 31:7)
quam reor invidia tali tunc esse repertam, ut letum insidiis qui gessit primus obiret, et tamen inter eos distractam sanguine multo disperiise neque in fructum convertere quisse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 48:3)
ancipiti trepidant igitur terrore per urbis, tecta superne timent, metuunt inferne cavernas terrai ne dissoluat natura repente, neu distracta suum late dispandat hiatum idque suis confusa velit complere ruinis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 19:7)
Saturnum enim in quantum mythici fic­tionibus distrahunt, in tantum physici ad quandam verisimilitudinem revocant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 6:2)
Nam qui fertur et raptatur atque huc et illuc distrahitur, is vexari proprie dicitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 8:1)
Deinde, cum pulmo et solidus et levigatus sit, si quid spissum in ipsum deciderit, quemadmodum penetrat aut transmitti potest ad locum digestionis, cum constet, si quando casu aliquid paulo densius in pulmonem violentia spiritus trahente deciderit, mox nasci tussim nimis asperam et alias quassationes usque ad vexationem salutis?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 9:1)
28 Qua re animadversa, Pompeius facit eruptiones, ut distrahat Caesaris copias.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권5)
Numquam omine laeto Distrahimur miseri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:30)
Si quid nostra tuis adicit vexatio rebus, Mane vel a media nocte togatus ero Stridentesque feram flatus aquilonis iniqui Et patiar nimbos excipiamque nives.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXII1)
nam 'dis' separantis est, unde et 'diduco' et 'distraho' dicimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3813)
nam qui fertur et raptatur et huc atque illuc distrahitur 'vexari' proprie dici- tur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 767)
massam picis urbe r. aut qui oleum vel poma portave- rat, aut certe ideo ait 'reportat', quia pix in agris nascitur et in urbe distracta, in agrum a plerisque reportatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2751)

SEARCH

MENU NAVIGATION