라틴어 문장 검색

coluntur aquarum calentium fontes, et stagna quaedam vel opacitas vel inmensa altitudo sacravit Si hominem videris interritum periculis, intactum cupiditatibus, inter adversa felicem, in mediis tempestatibus placidum, ex superiore loco homines videntem, ex aequo deos, non subibit te veneratio eius ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 3:5)
Quam venerationem praeceptoribus meis debeo, eandem illis praeceptoribus generis humani, a quibus tanti boni initia fluxerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 9:5)
et quem tandem antistitem sanctiorem sibi inuenire diuinitas potuit quam M. Catonem, per quem humano generi non praeciperet, sed conuitium faceret?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 9:8)
Haec non destruunt parentium venerationem nec deteriores illis liberos faciunt, immo etiam meliores ;
(세네카, 행복론, Liber III 165:1)
Iniuriam sacrilegus deo quidem non potest facere, quem extra ictum sua divinitas posuit, sed punitur, quia tamquam deo fecit :
(세네카, 행복론, Liber VII 40:6)
sic factum est, ut praeceptoris tibi non esset ulla veneratio ;
(세네카, 행복론, Liber VII 138:4)
sequens ac deinde semper ulterior aliquid ad venerationem conferet, quoniam quidem in vicino versatur invidia, simplicius longe posita miramur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 93:7)
" Iniquissima omnium iudicio fortuna, adhuc videbaris sinu eum hominem continuisse, qui munere tuo tantam venerationem receperat, ut, quod raro ulli contigit, felicitas eius effugeret invidiam.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 8:3)
Ille enim indulgentiam tibi tamquam fratri praestitit, venerationem tamquam parenti, cultum tamquam superiori ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 26:5)
In expeditione decesserat ipsis illum hostibus aegrum cum veneratione et pace mutua prosequentibus nec optare quod expediebat audentibus.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 16:3)
itaque nihil dicendum aiebat nisi cum summa ueneratione regis, ne accideret idem quod praeceptori eius amitino Aristotelis accidit, quem occidit propter intempestiue liberos sales:
(세네카, Suasoriae, chapter 1 5:9)
itaque tibi caelitus iure redhibetur tui facti meritum, alieni incitamentum, quo fit ut reperiare dignissimus quem divinitas inusitato successionum 3 genere sublimet;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Avito suo salutem 3:2)
dabit quidem talia vota divinitas dignis successibus promoveri licebitque adhuc horumce terrorum sub pacis amoenitate meminisse;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apollinari suo salutem 3:3)
Facit et hoc ad causam nostram, quod apud vos de humano arbitratu divinitas pensitatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 1:3)
Ubi religio, ubi veneratio maioribus debita a vobis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION