라틴어 문장 검색

utique vero, cum infelix illa verborum cavillatio accessit et cursus ad singula vestigia restitit, non potest ferri contorta vis, sed, ut optime vocum cedat electio, non continua, sed composita est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 247:4)
si quaeratur electio, alterum petam, alterum vitabo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 19:2)
O virum fortem, o dignum, cui fati daretur electio !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 21:1)
mundae vestis electio adpetenda est homini.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 12:2)
sumpturum quidem me, si detur electio, et sanitatem et vires, bonum autem futurum iudicium de illis meum, non ipsa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 13:7)
itaque ipse dicere solebat, cum uellet ostendere non haesitare se in electione uerborum:
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 3:10)
" Cum eligendum dico, cui debeas, vim maiorem et metum excipio, quibus adhibitis electio perit.
(세네카, 행복론, Liber II 82:1)
In electione nihil minus quam hoc, quod tu existimas, spectabo, a quo recepturus sim ;
(세네카, 행복론, Liber IV 44:1)
Quod oportet autem non est sine electione.
(세네카, 행복론, Liber IV 47:3)
Melius tamen tecum actum est quam si omnino non contigisset, quoniam, si ponatur electio, utrum satius sit non diu felicem esse an numquam, melius est discessura nobis bona quam nulla contingere.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 67:1)
Non usque eo in possessionem generis humani vitia venerunt, ut dubium sit an electione fati data plures nasci Reguli quam Maecenates velint;
(세네카, De Providentia, book 1 32:1)
Nunc vero in tanta bonorum egestate minus fastidiosa fiat electio.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 70:1)
Totum fortunae regnum despiciam, sed ex illo, si dabitur electio, meliora sumam.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 133:1)
Circumscriptio non in diuisione est, sed in electione.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, mater nothi lecta pro parte.32)
Quod die hesterno tractatui civitatis in concilio defuisti, ex industria factum pars melior accepit, quae suspicata est id te cavere, ne tuis umeris onus futurae legationis imponeretur, gratulor tibi, quod istis moribus vivis, ut necesse habeas electionem tui timere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pastori suo salutem 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION