라틴어 문장 검색

Adulescens Valentinianus et paene puer post fugam, post exilia, post recuperatum multo sanguine imperium haut procul ab urbe fraternae mortis conscia necatus est et cadaver exanimis infamatum suspendio.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 15:9)
hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent, cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli, non quasi fortuitus nec ventorum rabie sed iratus cadat in terras et iudicet ignis.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII88)
Inminentem temerario duci cladem praedixerant insidentia signis examina et aquilae prodire nolentes et commissam aciem secutus ingens terrae tremor;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 14:2)
quandoquidem quos cumque in terris cernimus [ignes], dum tremor [et] clarus dum cernitur ardor eorum, perparvom quiddam inter dum mutare videntur alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 22:8)
inde tremor terras graviter pertemptat et altum murmura percurrunt caelum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:17)
quippe cadunt toti montes magnoque repente concussu late disserpunt inde tremores.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:6)
Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 19:1)
quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai et fera vis venti per crebra foramina terrae dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 19:5)
exanimis pueris super exanimata parentum corpora non numquam posses retroque videre matribus et patribus natos super edere vitam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:2)
omnia denique sancta deum delubra replerat corporibus mors exanimis onerataque passim cuncta cadaveribus caelestum templa manebant, hospitibus loca quae complerant aedituentes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:6)
Unde pronuntiandum est veteres indulsisse copiae per varietatem, ut dicebant exanimos et exanimes, inermos et inermes, tum hilaros atque hilares:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 16:1)
Sternitur, exanimisque tremens procumbit humi bos
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 3:5)
Decidet exanimis, vitamque reliquit in astris Aereis.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 4:2)
Hinc fit ut et sani senes malis ebriorum laborent, tremore membrorum, linguae titubantia, abundantia loquendi, iracundiae concitatione:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 21:1)
Sed cum membra premit fugiente rigentia vita, Vultusque exanimes, oculosque in morte natantes, Necdum est ille dolor, sed iam metus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION