라틴어 문장 검색

nec praeteribo, quamquam nonnullis leve visum iri putem, cum inprimis lautus esset eques Romanus et non parum liberaliter domum suam omnium ordinum homines invitaret, non amplius quam terna milia peraeque in singulos menses ex ephemeride eum expensum sumptui ferre solitum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 13장 6:1)
de pecuniis mutuis disiecta nouarum tabularum expectatione, quae crebro mouebatur, decreuit tandem, ut debitores creditoribus satis facerent per aestimationem possessionum, quanti quasque ante ciuile bellum comparassent, deducto summae aeris alieni, si quid usurae nomine numeratum aut perscriptum fuisset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 42장 2:1)
notauitque aliquos, quod pecunias leuioribus usuris mutuati grauiore faenore collocassent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 39장 1:3)
ecquidnam in tabulis patet lucelli expensum, ut mihi, qui meum secutus praetorem refero datum lucello, "o Memmi, bene me ac diu supinum tota ista trabe lentus irrumasti.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 283)
Romae dulce diu fuit et sollemne reclusamane domo uigilare, clienti promere iura,cautos nominibus rectis expendere nummos, maiores audire, minori dicere per quaecrescere res posset, minui damnosa libido.
(호라티우스의 두번째 편지, 142)
"Serve nequam, quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, et ego veniens cum usuris exegissem?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:27)
non erit hac facie miserabilior Crepereius Pollio, qui triplicem usuram praestare paratus circumit et fatuos non invenit, unde repente tot rugae?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX3)
Expende Hannibalem;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X59)
si consilium vis, permittes ipsis expendere numinibus quid conveniat nobis rebusque sit utile nostris, nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X142)
Qui umquam in illo Iano inventus est qui L. Antonio mille nummum ferret expensum?:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 5:3)
Ergo indicium sobrii seculi est ubi tali praescripto legum coercetur expensa coenarum?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 10:2)
His legibus annumerarem edictum de sumptibus ab Antonio propositum qui postea triumvir fuit, ni indignum crederem inter cohibentes sumptum Antonio locum facere, cuius expensae in coenam solitae conferri sola unionis a Cleopatra uxore consumpti aestimatione superatae sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 14:1)
O praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci Virtute exuperas, tanto me inpensius aequum est Consulere atque omnes metuentem expendere causas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 17:1)
Hinc usura vorax, avidumque in tempora foenus, Et concussa fides, et multis utile bellum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:17)
Tunc paruit omnis Imperiis non sublato secura pavore Turba, sed expensa superorum et Caesaris ira.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION