라틴어 문장 검색

Nobis flexibiles curvantur Apollinis arcus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 318)
Vidi ego nuper equum contra sua vincla tenacem Ore reluctanti fulminis ire modo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 413)
cum video quam sint mea fata tenacia, frangor, spesque levis magno victa timore cadit, nec tamen ulterius quicquam sperove precorve, quam male mutato posse carere loco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 224)
Maximus incumbet, quaque est pietate, rogabit, ne sit ad extremum Caesaris ira tenax;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 912)
Iuppiter utilibus quotiens iuvat imbribus agros, mixta tenax segeti crescere lappa solet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 18)
turpe erit in miseris veteri tibi rebus amico auxilium nulla parte tulisse tuum, turpe referre pedem, nec passu stare tenaci, turpe laborantem deseruisse ratem, turpe sequi casum et fortunae cedere amicum, et, nisi sit felix, esse negare suum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 611)
perstat enim fortuna tenax, votisque malignum opponit nostris insidiosa pedem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 65)
Sic ubi conplexu coierunt membra tenaci, nec duo sunt et forma duplex, nec femina dici nec puer ut possit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 34:3)
parcum genus est patiensque laborum quaesitique tenax et quod quaesita reservet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 53:14)
Protinus, ut secto piceae de cortice guttae, utve tenax gravida manat tellure bitumen, utve sub adventu spirantis lene favoni sole remollescit, quae frigore constitit, unda, sic lacrimis consumpta suis Phoebeia Byblis vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis nomen habet dominae nigraque sub ilice manat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 53:1)
propositique tenax, quodcumque est, orat, ut ipsi indicet, et gremio lacrimantem tollit anili atque ita complectens infirmis membra lacertis sensimus, inquit amas!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 43:3)
Tu modo, cum rigido sopita quiescit in antro, ignaram laqueis vincloque innecte tenaci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 31:11)
passibus ambiguis Fortuna volubilis errat et manet in nullo certa tenaxque loco, sed modo laeta venit, vultus modo sumit acerbos, et tantum constans in levitate sua est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 89)
Sic quemadmodum vita et mundus dynamice moventur, cura de mundo oportet sit flexibilis et dynamica.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 189:4)
nodos tenaces recta rumpit regula, infesta dissertantibus.
(프루덴티우스, Apotheosis, 머리말11)

SEARCH

MENU NAVIGATION