라틴어 문장 검색

quamvis autem satis iam ex ipsis, quibus sum modo usus, exemplis credam esse manifestum, quae mihi et quatenus musice placeat, apertius tamen profitendum puto, non hane a me praecipi, quae nunc in scenis effeminata et impudicis modis fracta non ex parte minima, si quid in nobis virilis roboris manebat, excidit, sed qua laudes fortium canebantur, quaque ipsi fortes canebant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 362:1)
nam et generis opprobrio multis fuit, et quosdam claritas ipsa notiores circa vitia et invisos magis fecit, et in quibus dam, ut in Paride traditum est, praedicta pernicies, et corporis ac fortunae quibusdam mala contemptum, sicut Thersitae atque Iro, quibusdam bona vitiis corrupta odium attulerunt, ut Nirea imbellem, Plisthenen impudicum a poetis accepimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 207:2)
ut, cum res furtiva in domo deprehensa sit, dicat necesse est reus aut se ignorante illatam aut depositam apud se aut donatam sibi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 337:4)
nam si reum caedis impudicum vel adulterum vocet, laedat quidem , minus tamen hoc ad fidem valeat quam si audacem, petulantem, crudelem, temerarium ostenderit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 99:2)
nam et impudicam meretricem vocavit, et eum, cui longus cum illa fuerat usus, liberius salutasset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 156:1)
quis hoc potest videre, quis potest pati, nisi impudicus et vorax et aleo?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 398:4)
Nam quicumque inpudicus, adulter, ganeo manu, ventre, pene bona patria laceraverat quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnes undique parricidae, sacrilegi, convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes, ad hoc, quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat, postremo omnes, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat, ii Catilinae proxumi familiaresque erant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장2)
inpudicum et incessus ostendit et manus mota et unum interdum responsum et relatus ad caput digitus et flexus oculorum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 12:4)
tunc inpudicus morbum profitetur ac publicat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 20:4)
aspice illos, qui suam alienamque libidinem exercent mutuo inpudici, quorum nullus sine ebrietate, nullus sine aliquo insigni flagitio dies exit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 13:2)
vel Mycenaeas domos coniuncta socio profuge furtiva rate - quid timida loqueris furta et exilium et fugas?
(세네카, 아가멤논 3:9)
Sed nulla Atriden Venere furtiva abstulit nec cepit animum coniugi obstrictum suae.
(세네카, 아가멤논 6:13)
timete reges, moneo, furtivum genus:
(세네카, 아가멤논 13:13)
exiguos furtiue cibos mitto et si quid de mensa mea detrahere potui famelico seni porrigo.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 20:10)
haesisti in conplexu, osculo pacta es, ut felicissima fueris pro pudicitia inpudice rogasti.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 12:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION