라틴어 문장 검색

ceterum hic Syriae, ille Iudaeae praepositus, vicinis provinciarum administrationibus invidia discordes, exitu demum Neronis positis odiis in medium consuluere, primum per amicos, dein praecipua concordiae fides Titus prava certamina communi utilitate aboleverat, natura atque arte compositus adliciendis etiam Muciani moribus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 5장6)
Lucceius Albinus a Nerone Mauretaniae Caesariensi praepositus, ad- dita per Galbam Tingitanae provinciae administratione, haud spernendis viribus agebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 58장2)
ceterum Caecilio Metello tribuno plebis turbulentissimas leges aduersus collegarum intercessionem ferenti auctorem propugnatoremque se pertinacissime praestitit, donec ambo administratione rei publicae decreto patrum submouerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 16장 1:1)
moderationem uero clementiamque cum in administratione tum in uictoria belli ciuilis admirabilem exhibuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 75장 1:1)
Circa administrationem autem imperii aliquamdiu se uarium praestitit, mixtura quoque aequabili uitiorum atque uirtutum, donec uirtutes quoque in uitia deflexit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 3장 2:1)
2. Eterni pia providentia Regis, qui dum celestia sua bonitate perpetuat, infera nostra despiciendo non deserit, sacrosancto Romanorum Imperio res humanas disposuit gubernandas, ut sub tanti serenitate presidii genus mortale quiesceret, et ubique, natura poscente, civiliter degeretur. 3.
(단테 알리기에리, Epistolae 37:1)
Si denique unum regnum particolare, cuius finis est is qui civitatis cum maiori fiducia sue tranquillitatis, oportet esse regem unum qui regat atque gubernet;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 5:19)
ut humanum genus secundum sua comunia, que omnibus competunt, ab eo regatur et comuni regula gubernetur ad pacem.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:23)
Erat enim Herodes non vicem Tyberii gerens sub signo aquile vel sub signo senatus, sed rex regno singolari ordinatus ab eo et sub signo regni sibi commissi gubernans. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 34:20)
Quis enim dubitat quicquid est ad Dei nutum esse flexibile, quo quidem facta, quo conservata, quo etiam gubernata sunt omnia?
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 26:2)
Etsi multae et variae sententiae apud cives, de nova reipublicae forma, erant, una, tamen, sententia omnes tenebat, summam rerum administrationem Washingtonio mandari oportere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.57)
- Cum rerum habenas et moderamen sumpsisset Washingtonius Civitatum Americanarum status adeo infirmus omnibus videbatur, ut multi, rationem rempublicam gubernandi novam non diu duraturam esse, crederent.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.67)
Domi factione, insidiis minisque foris, cum a ratione rempublicam gubernandi recta, avocare, et seducere tentatum fuit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.156)
Eo denique ferocem populum redegit, ut, quod vi et iniuria occuparat imperium, religione atque iustitia gubernaret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 30:1)
Sed fiduciam oppidanis resistendi nuntius fecit, docens adventare Lucullum, qui - horribile dictu - per medias hostium naves utre suspensus et pedibus iter gubernans, videntibus procul quasi marina pristis evaserat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION