라틴어 문장 검색

cum tibi quaerenti, num verus nuntius esset, attulerat culpae quem mala fama meae, inter confessum dubie dubieque negantem haerebam, pavidas dante timore notas, exemploque nivis, quam mollit aquaticus Auster, gutta per attonitas ibat oborta genas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 336)
gutta cavat lapidem, consumitur anulus usu, atteritur pressa vomer aduncus humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 103)
sarcula cessabant, versique in pila ligones, factaque de rastri pondere cassis erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권389)
et seu vomeribus seu tu pulsabere rastris, clamato
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권420)
dixit, et ut lacrimae (neque enim lacrimare deorum est) decidit in tepidos lucida gutta sinus, flent pariter molles animis virgoque senexque;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권360)
ipsa quoque inmunis rastroque intacta nec ullis saucia vomeribus per se dabat omnia tellus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 15:7)
Hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem officiique refers, quod adunci vulnera aratri rastrorumque fero totoque exerceor anno, quod pecori frondes, alimentaque mitia, fruges, humano generi, vobis quoque tura ministro?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 22:5)
at inde sanguineae manant, tamquam de vulnere, guttae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 29:11)
" Dixit, et ut serpens in longam tenditur alvum durataeque cuti squamas increscere sentit nigraque caeruleis variari corpora guttis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 56:3)
Cumque super Libycas victor penderet harenas, Gorgonei capitis guttae cecidere cruentae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 62:6)
aptumque colori nomen habet, variis stellatus corpora guttis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 44:10)
Occupat obsessos sudor mihi frigidus artus, caeruleaeque cadunt toto de corpore guttae, quaque pedem movi, manat lacus, eque capillis ros cadit, et citius, quam nunc tibi facta renarro, in latices mutor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:36)
At quacumque cavis spumas eiecit aenis ignis et in terram guttae cecidere calentes, vernat humus, floresque et mollia pabula surgunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:16)
vidi guttas e flore cruentas decidere et tremulo ramos horrore moveri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 31:12)
Protinus, ut secto piceae de cortice guttae, utve tenax gravida manat tellure bitumen, utve sub adventu spirantis lene favoni sole remollescit, quae frigore constitit, unda, sic lacrimis consumpta suis Phoebeia Byblis vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis nomen habet dominae nigraque sub ilice manat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 53:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION