라틴어 문장 검색

Contradicit quidem iuvenis se praeferendum adulto quia, si postulatum fuerit consecutus amorem, ex tali posset igitur morum probitatem assumere, et si per eam ad morum probitatem improbitas reducatur, laus esset mulieri non modica.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 9:3)
"Licet probet iunior ab amoris perceptione se ad morum posse ascendere probitatem, minus provide agit mulier, si improbitatem praeeligat amare, maxime quum vir bonus ac morum cultura refulgens ab ea petit amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 10:2)
Mulierem quandam, quae primo fuerat uxor et nunc a viro manet divortio interveniente disiuncta, qui maritus fuerat ad suum instanter invitat amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 15:2)
XX Fuit etiam a regina quaesitum quis magis esset eligendus amor, an scilicet iuvenis viri an in aetate provecti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 27:1)
Naturali tamen instinctu aspecto libidinis masculi iuniores aetate avidius solent mulieris adultae libidini commisceri quam iuvenculae, quae sit coaetanea sibi;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 27:5)
Et econtra, mulier sive sit iuvencula sive in aetate adulta magis amplexus appetit et solatia iuniorum quam provectorum virorum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 27:7)
"Male huc te, iuvenis, Britannia misit, quia in hac solitudine gladii morte peribis, nec tuae unquam dominae huius regni scies redicere nova.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 8:6)
Iuvenis vero vulneris dolore pertactus versus pontis militem lanceae direxit acumen, et eius acriter pugnando perforavit intrinseca et ipsum ex equo turpiter prostravit in herbam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 8:9)
qui etiam discumbenti iuveni dixit:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 9:9)
Nam cum viro carnem unam Deus indicavit uxorem et aliis cunctis relictis uxori iussit adhaerere maritum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 20:7)
Quum igitur omnia sequantur ex amore nefanda, nullumque inde bonum evenire cognoscatur sed infinitas hominibus procedere poenas, cur, stulte iuvenis, quaeris amare et te Dei gratia et aeterna hereditate privare?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 21:1)
' Mulier vero vetita mariti contemnens, quum nondum procul abisset, de inhibito liquore praesumpsit et sic est penitus interempta veneno.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 35:7)
Praeterea nulla mulier tanta fidei puritate colligatur amico vel manet unita marito, quae alium non admittat amantem, maxime quum quis pecuniosus accedit, ubi quidem mulieris luxuria cum avaritia summa notatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 44:1)
Videas ergo qualis sit mulier reputanda, quae in rerum felicitate posita et honorabili amico vel optimo [est] honorata marito alterius appetit voluptatibus commisceri.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 44:4)
Mulier siquidem hominem cordis affectione non amat, quia nulla est quae marito vel fidem servet amico, et cuius fides non inveniatur alio superveniente vacillans.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 46:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION