라틴어 문장 검색

quae fere omnia appellantur uno ingenii nomine, easque virtutes qui habent, ingeniosi vocantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 49:3)
cum vero paulum processerunt, lusionibus vel laboriosis delectantur, ut ne verberibus quidem deterreri possint, eaque cupiditas agendi aliquid adolescit una cum aetatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 75:5)
Hunc deum rite beatum dixerimus, vestrum vero laboriosissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 52:1)
Duplex omnino est iocandi genus, unum illiberale, petulans, flagitiosum, obscenum, alterum elegans, urbanum, ingeniosum, facetum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 134:1)
quo in studio hominum [quoque] ingeniosissimorum otiosissimorumque totas aetates videmus esse contritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 219:2)
ingeniosi enim videtur vim verbi in aliud, atque ceteri accipiant, posse ducere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 254:5)
ea enim denique virtus esse videtur praestantis viri, quae est fructuosa aliis, ipsi aut laboriosa aut periculosa aut certe gratuita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 346:3)
Ac, si quaeris, Catule, de doctrina ista quid ego sentiam, non tantum ingenioso homini et ei, qui forum, qui curiam, qui causas, qui rem publicam spectet, opus esse arbitror temporis, quantum sibi ei sumpserunt, quos discentis vita defecit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 86:1)
Quod si Antipater ille Sidonius, quem tu probe, Catule, meministi, solitus est versus hexametros aliosque variis modis atque numeris fundere ex tempore tantumque hominis ingeniosi ac memoris valuit exercitatio, ut, cum se mente ac voluntate coniecisset in versum, verba sequerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 194:1)
grata haec et magna mihique nondum laboriosa ex illa vetere militia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 2 10:15)
quid tu Bruto putas et ingenioso et erudito?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 20 6:8)
omnia, quae in tuis rebus agam, et non laboriosa mihi et honesta videbuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 11 3:5)
ego quidem, etsi mihi tutius ac minus laboriosum est manere, tamen, quia video tali tempore multo magis legionibus opus esse quam provinciis, quae praesertim reciperari nullo negotio possunt, constitui, ut nunc est, cum exercitu proficisci.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 31 6:7)
Magnum theatrum habet ista provincia, non ut haec nostra, ad adulescentis nobilis, ingeniosi, abstinentis commendationem atque gloriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 64 3:2)
tractantur ista ingeniose, disputantur etiam eleganter;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 117:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION