라틴어 문장 검색

Tristitia igitur Cain conscientiae testimonium, repulsae indicium est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 2:6)
Quae adsunt, tristitiam operantur;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:2)
Quia hic faciet nos requiescere ab operibus, et a tristitia, et a terra cui maledixit Dominus Deus (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 3:3)
haec nos requiescere facit ab operibus iniquitatis, haec revocat a tristitia;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 3:9)
Principium enim medicinae est causas languoris incidere;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:11)
sed coercet ea, si mens ejus non delectatione, non cupiditate ducatur, non tristitia et timore frangatur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 3:8)
Sed in civitate, ubi sparsorum per vias cadaverum multitude humandi officia superaret, pestilentia tot malis accessit, verminantium corporum lue tabifica, vaporatis aestibus varioque plebis languore nutrita, quae genera morborum unde oriri solent breviter explicabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 4장 1:1)
Dum haec ita aguntur, propinquante iam vere, nuntio percitus inopino, ad tristitiam versus est et maerorem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 3장 1:1)
Deformabat tamen tristitia laetiores eventus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 12:5)
Quae dum hoc modo procedunt, Venustus quidam, largitionum apparitor sub Valente, multo ante Nicomediam missus, ut aurum susceptum stipendii nomine, militibus per Orientem diffusis, viritim tribueret, hac tristitia cognita, alienum pervidens tempus, Cyzicum cum his quae susceperat, se citius contulit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 5:1)
Sed ut congredi debuerunt, contigit ruere Ragnoldum ducem Cinomannicum cum paucis, et hinc rediere omnes ad loca sua cum magna tristitia, nil actum utile.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 26:7)
Qui dum languor per dies singulos incresceret, onmibus rogare coepit, ut Karolo servarent fidem.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 58:11)
at ubi, completis igne vesano totis praecordiis, immodice bacchatus Amor exaestuabat, saevienti deo iam succubuit, et languore simulato vulnus animi mentitur in corporis valetudine.
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:6)
nostri languoris testis tibi sit color oris,
(ARCHIPOETA, VI13)
Sed quasi nullam in his omnibus consolationem haberet, et nullam aliam intrinsecus et extrinsecus perturbationem pateretur, ita tamen cotidiana et nocturna anxius tristitia ad Dominum et ad omnes, qui sibi familiari dilectione adsciti forent, querelaretur et assiduo gemebat suspirio, eo quod Deus Omnipotens eum expertem divinae sapientiae et liberalium artium fecisset:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION