라틴어 문장 검색

interque haec duplicem curam administrauit, annonae quae artior inciderat, et repurgandorum tota Italia ergastulorum, quorum domini in inuidiam uenerant quasi exceptos supprimerent non solum uiatores sed et quos sacramenti metus ad eius modi latebras compulisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 8장 1:4)
paulatim uero inualescentibus uitiis iocularia et latebras omisit nullaque dissimulandi cura ad maiora palam erupit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 27장 1:1)
sed reuocato rursus impetu aliquid secretioris latebrae ad colligendum animum desiderauit, et offerente Phaonte liberto suburbanum suum inter Salariam et Nomentanam uiam circa quartum miliarium, ut erat nudo pede atque tunicatus, paenulam obsoleti coloris superinduit adopertoque capite et ante faciem optento sudario equum inscendit, quattuor solis comitantibus, inter quos et Sporus erat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 48장 1:1)
ab his extractus e latebra.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 17장 1:2)
Et, hercule, terribilem antea regem et absentia sua ad vanam fiduciam elatum, postquam adventare se senserit, cautum pro temerario factum delituisse inter angustias saltus ritu ignobilium ferarum, quae strepitu praetereuntium audito silvarum latebris se occulerent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 11:1)
itaque Mazaces, quamquam infelici proelio suorum animos territos esse cognoverat, tamen palantes et victoriae fiducia incautos ostentans perpulit, ne dubitarent ex urbe erumpere et res amissas reciperare.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 33:1)
numquam ignorari viros fortes, at inbelles ex latebris suis erutos nihil praeter nomina adferre.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 4:1)
Occurrisse enim in Ciliciae angustissimis faucibus, cum retrocedendo posset perducere incautos in loca naturae situ tuta, tot fluminibus obiectis, tot montium latebris, inter quas deprehensus hostis ne fugae quidem, nedum resistendi occasionem fuerit habiturus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 4:2)
Ex quo intellectum, illam hostium latebram esse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 19:1)
"Inter feras serpentesque degentes eruere ex latebris et cubilibus suis expetis, ut plura, quam sol videt, victoria lustres."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 3장 6:14)
Quod autem tota comprehendatur in cantionibus ars cantandi poetice, in hoc palatur, quod quicquid artis reperitur in omnibus aliis et in cantionibus reperitur;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 40:4)
Hae latebrae dulces et, iam si credis, amoenae incolumem tibi me praestant septembribus horis.
(호라티우스의 첫번째 편지, 167)
Nam subito inconditos atque palantis adgressus est captisque superioribus iugis in subiectos suo iure detonuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ETRUSCUM SAMNITICUM GALLICUM 5:2)
Itaque cum diu multumque eluderent Saluvii, Deciates, Oxubii, Euburiates, Ingauni, tandem Fulvius latebras eorum igni saepsit, Baebius in plana deduxit, Postumius ita exarmavit, ut vix reliquerit ferrum quo terra coleretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LIGURICUM 5:1)
Sic per omnis aequoris portus, sinus, latebras, recessus, promontoria, freta, paeninsulas quidquid piratarum fuit quadam indagine inclusum est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION