라틴어 문장 검색

At mea Vipsanas spectant cenacula laurus, Factus in hac ego sum iam regione senex.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CVIII2)
Dum modo causidicum, dum te modo rhetora fingis Et non decernis, Laure, quid esse velis, Peleos et Priami transi=t et Nestoris aetas Et fuerat serum iam tibi desinere.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXIV1)
At tu sub urbe possides famem mundam Et turre ab alta prospicis meras laurus, Furem Priapo non timente securus;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII18)
Fetere multo Myrtale solet vino, Sed fallat ut nos, folia devorat lauri Merumque cauta fronde, non aqua miscet.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, IV1)
Hanc tu rubentem prominentibus venis Quotiens venire, Paule, videris contra, Dicas licebit 'Myrtale bibit laurum.'
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, IV2)
Sed iam laetitiae quo sit fiducia maior, Sarmaticae laurus nuntius ipse veni.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, VI6)
Tanta tuas celebrant, Caesar, convivia laurus;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLIX2)
Omnia sed, Caesar, tanto superantur honore, Quod spectatorem te tua laurus habet.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXVIII9)
Scis, quid in Arsacia Pacorus deliberet aula, Rhenanam numeras Sarmaticamque manum, Verba ducis Daci chartis mandata resignas, Victricem laurum quam venit ante vides, Scis, quotiens Phario madeat Iove fusca Syene, Scis, quota de Libyco litore puppis eat, Cuius Iuleae capiti nascantur olivae, Destinet aetherius cui sua serta pater.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXV2)
Nemo nova caluit sic inflammatus amica, Flagravit quanto Laurus amore pilae.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXVI1)
postea Laurentum a lauro inventa a Latino, dum adepto imperio post fratris mortem civitatem augeret;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 226)
iam validam zeugma est ab inferioribus 'vicit hiems'. quod fit et a superioribus et a medio, plerumque et ad utrumque respondet, ut Troiugena, interpres divum, qui numina Phoebi, qui tripodas, Clarii laurus, qui sidera sentis et volucrum linguas et praepetis omina pinnae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1201)
cui laurum ideo sacratam, quia haec arbor suffimentis purgationibusque adhibeatur, ut ostendatur nullum templum eius nisi purum ingredi debere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3298)
item 'plenum est', ut iam pulvere caelum stare vident et stant et iuniperi et castaneae hirsutae;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6463)
festa fronde quae festos indicat dies, vel quae festis diebus adhibetur, ut laurus, oliva et similia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2491)

SEARCH

MENU NAVIGATION