라틴어 문장 검색

proditionem ultro imputabant, spatium longi ante proelium itineris, fatigationem Othonianorum, permixtum vehiculis agmen ac pleraque fortuita fraudi suae adsignantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 60장4)
Helvidius Priscus [regione Italiae Carecina] e municipio Cluviis, patre, qui ordinem primi pili duxisset, ingenium inlustre altioribus studiis iuvenis admodum dedit, non, ut plerique, ut nomine magnifico segne otium velaret, sed quo firmior adversus fortuita rem publicam capesseret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 5장2)
simul ex inopia proditio et fluxa servitiorum fides ac fortuita belli sperabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장14)
adsensere atque omnium ignari fortuitum iter incipiunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 3장3)
puer cum celeriter, quid vidisset, renuntiasset omnesque exitus occupatos ostendisset, sensit id non fortuito factum, sed se peti neque sibi diutius vitam esse retinendam.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 12장 5:1)
nam neque Romam amplius rediit [s]et paucos post dies iuxta Tarracinam in praetorio, cui Speluncae nomen est, incenante eo complura et ingentia saxa fortuito superne dilapsa sunt, multisque conuiuarum et ministrorum elisis praeter spem euasit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 39장 1:4)
alii, in remissione fortuitae febris cibum desideranti negatum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 73장 2:2)
illos ut sapientis et doctos uiros fortuita debere excludere;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 23장 3:2)
datoque negotio trierarchis, qui liburnicam qua aduecta erat uelut fortuito concursu confringerent, protraxit conuiuium repetentique Baulos in locum corrupti nauigii machinosum illud optulit, hilare prosecutus atque in digressu papillas quoque exosculatus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 34장 2:4)
accesserunt tantis ex principe malis probrisque quaedam et fortuita:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 39장 1:1)
nec tamen quicquam ante temptauit, promptissimis atque etiam instantibus suis, quam sollicitatus quorundam et ignotorum et absentium fortuito fauore.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 6장 1:1)
Quaedam sub eo fortuita ac tristia acciderunt, ut conflagratio Vesuuii montis in Campania, et incendium Romae per triduum totidemque noctes, item pestilentia quanta non temere alias.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 8장 3:1)
Dignum esse omni malo, qui erubesceret fortuito:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 14:3)
Quod ubi exercitus, qui haud procul urbe tendebat, conspexit, fortuitum ratus ad opem ferendam concurrit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 7장 7:2)
Pomorum quoque varii salubresque suci sunt sua sponte fortuitorum germinum fruges humo nutriente.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION