라틴어 문장 검색

sciendum est quod lux fixarum plus centum vicibus augeri potest mediantibus Telescopiis, nec tamen caudae cernuntur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:23)
nec non et illud nimiae superstitionis, uti quaeque sint tempore, ea facere etiam ordine priora, non quin frequenter sit hoc melius, sed quia interim plus valent ante gesta, ideoque levioribus superponenda sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 282:1)
Stoici volunt superponere huic etiamnunc aliud genus magis principale;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 13:1)
iunguntur inter se et insuper alii binis superponuntur.
(세네카, 행복론, Liber VII 51:3)
libertas est animum superponere iniuriis et eum facere se, ex quo solo sibi gaudenda veniant, exteriora diducere a se, ne inquieta agenda sit vita omnium risus, omnium linguas timenti.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 100:4)
quod inter obstrictas affectu mediante personas asperrimum quamquam atque acerbissimum est, non tamen causis efficitur qualibuscumque, sed plurimis certis et necessariis quaeque diversis proficiscuntur ex originibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 1:3)
Itaque Pompeius Magnus solo theatro suo minor cum illam arcem omnium turpitudinum extruxisset, veritus quandoque memoriae suae censoriam animadversionem veneris aedem superposuit et ad dedicationem edicto populum vocans non theatrum, sed veneris templum nuncupavit, cui subiecimus, inquit, gradus spectaculorum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION