라틴어 문장 검색

nec Veneri tempus quam ver erat aptius ullum i vere nitent terrae, vere remissus ager, nunc herbae rupta tellure cacumina tollunt, nunc tumido gemmas cortice palmes agit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권86)
tot fuerant illic, quot habet natura, colores, pictaque dissimili flore nitebat humus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권293)
"sarcula nunc durusque bidens et vomer aduncus, ruris opes, niteant;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권630)
nunc dape, nunc posito mensae nituere Lyaeo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권319)
"tu quoque ne propera, melius tua filia nubet, ignea cum pura Vesta nitebit humo."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권153)
Coniugis adventum praesenserat inque nitentem Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 61:4)
Hinc se sustulerat paribus caducifer alis, Munychiosque volans agros gratamque Minervae despectabat humum cultique arbusta Lycei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:1)
Quae quamquam iusta est, cura tamen adiuvat illam permulcetque comas chlamydemque, ut pendeat apte, collocat, ut limbus totumque appareat aurum, ut teres in dextra, qua somnos ducit et arcet, virga sit, ut tersis niteant talaria plantis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:10)
Inde per inmensum ventis discordibus actus nunc huc, nunc illuc exemplo nubis aquosae fertur et ex alto seductas aethere longe despectat terras totumque supervolat orbem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 63:1)
in quo diversi niteant cum mille colores, transitus ipse tamen spectantia lumina fallit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 6:5)
Utque novus serpens posita cum pelle senecta luxuriare solet squamaque nitere recenti, sic, ubi mortales Tirynthius exuit artus, parte sui meliore viget maiorque videri coepit et augusta fieri gravitate verendus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 21:3)
nitebant auribus e geminis circum cava tempora bacae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 14:5)
Medio nitet arbor in arvo, fulva comas, fulvo ramis crepitantibus auro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 60:6)
Non ille quidem, si quaeris, habebat adsuetos vultus, nec quo prius, ore nitebat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 74:14)
iuvat ire per alta astra, iuvat terris et inerti sede relicta nube vehi validique umeris insistere Atlantis palantesque homines passim ac rationis egentes despectare procul trepidosque obitumque timentes sic exhortari seriemque evolvere fati:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION