라틴어 문장 검색

eo enim erant voltu, oratione, omni reliquo motu et statu, ut eos Argivos aut Sicyonios diceres, magisque me moverant Corinthi subito aspectae parietinae quam ipsos Corinthios, quorum animis diuturna cogitatio callum vetustatis obduxerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 53:6)
. . . Tunc vero excidit omnis constantia attonitis, et mors non dubia miserorum oculos coepit obducere . . . .
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 19:8)
Sed cum mulsi pultarium obduxi, frigori laecasin dico.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 42:3)
Aperitur ingens antrum et obducti specus, qui castra caperent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:4)
Itaque miranti [et] toto mihi caelo clarius nescio quid relucente libuit deae nomen quaerere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:12)
Contra parietem medium zotheca perquam eleganter recedit, quae specularibus et velis obductis reductisve modo adicitur cubiculo modo aufertur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 21:1)
Interim e Vesuvio monte pluribus locis latissimae flammae altaque incendia relucebant, quorum fulgor et claritas tenebris noctis excitabatur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 13:1)
Paulum reluxit, quod non dies nobis, sed adventantis ignis indicium videbatur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 16:1)
Occursabant trepidantibus adhuc oculis mutata omnia altoque cinere tamquam nive obducta.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 18:4)
Cubicula obductis velis opaca nec tamen obscura facio.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 21 2:1)
Hunc subter exit fons et exprimitur pluribus venis sed imparibus, eluctatusque quem facit gurgitem lato gremio patescit, purus et vitreus, ut numerare iactas stipes et relucentes calculos possis.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 2:2)
Myrrha patrem, sed non qua filia debet, amavit, et nunc obducto cortice pressa latet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:191)
Nam pater obductos, luctu miserabilis aegro condiderat vultus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 26:6)
Et iam fortis erat pulsusque resederat ardor, cum videt Aesoniden exstinctaque flamma reluxit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 5:2)
Quo simul intravit manibusque obstantia virgo somnia dimovit, vestis fulgore reluxit sacra domus, tardaque deus gravitate iacentes vix oculos tollens iterumque iterumque relabens summaque percutiens nutanti pectora mento, excussit tandem sibi se;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 69:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION