라틴어 문장 검색

Itaque die ac nocte continuato itinere ad eum pervenit, tam opportuno tempore, ut simul Domitiani exercitus pulvis cerneretur, et primi antecursores Scipionis viderentur.
(카이사르, 내란기, 3권 36:13)
Scipio biduum castris stativis moratus ad flumen, quod inter eum et Domitii castra fluebat, Aliacmonem, tertio die prima luce exercitum vado traducit et castris positis postero die mane copias ante frontem castrorum instruit.
(카이사르, 내란기, 3권 37:1)
hoc arbitrari vitio factum eorum, quos esse auctores eius rei voluisset, quod sua mandata perferre non opportuno tempore ad Pompeium vererentur.
(카이사르, 내란기, 3권 57:6)
Sed opportunissime nuntiis allatis oppidum est defensum;
(카이사르, 내란기, 3권 101:6)
At hostes, posteaquam ex nocturno fremitu vigiliisque de profectione eorum senserunt, collocatis insidiis bipertito in silvis opportuno atque occulto loco a milibus passuum circiter duobus Romanorum adventum exspectabant,
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 32장1)
Noviodunum erat oppidum Aeduorum ad ripas Ligeris opportuno loco positum.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 55장1)
vadoque per equites invento pro rei necessitate opportuno, ut brachia modo atque humeri ad sustinenda arma liberi ab aqua esse possent, disposito equitatu qui vim fluminis refringeret, atque hostibus primo aspectu perturbatis,
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 56장4)
Castra opportunis locis erant posita ibique castella viginti tria facta, quibus in castellis interdiu stationes ponebantur, ne qua subito eruptio fieret: haec eadem noctu excubitoribus ac firmis praesidiis tenebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 69장7)
Vitari etiam gravidines destillationesque possunt, si quam minime qui his opportunus est loca aquasque mutet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 5장5)
credo quia, si quod parum cesserit, opportuniores hic eae partes iniuriae sunt, quae iam male habent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장56)
credo quia, si quid parum cesserit, opportuniores hic eae partes iniuriae sunt, quae iam male habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 14:3)
Vitari etiam gravedines, destillationesque possunt, si quam minime, qui his opportunus est, loca aquasque mutat;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., V De his qui lippitudine, gravedine, destillatione, tonsillisque laborant. 2:3)
Sed antequam dico, quibus praecedentibus morborum timor subsit, non alienum videtur exponere, quae tempora anni, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora maxime tuta, vel periculis opportuna sint, quod genus adversae valetudinis in quoque timeri maxime possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, Prooemium. De signis adversae valetudinis, et de communibus auxiliis. 2:1)
credo, quia si quid parum cesserit, opportuniores eae partes injuriae sunt, quae jam male habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 14:3)
et opportunius post eorum accessiones cibus datur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 12:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION