라틴어 문장 검색

Excepto convicio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa;
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 1:5)
Sequitur mysteriorum, id est secretorum revelatio, qua nihil est turpius, nihil execrabilius, nihil amoris, nihil gratiae, nihil suavitatis relinquens inter amicos, sed omnia replens amaritudine, et indignationis, et odii atque doloris, felle cuncta conspergens.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:6)
"Denudare amici mysteria, desperatio est animae infelicis" (Eccli.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:10)
Si verus est, effundit animum suum, sicut effundebat mysteria patris Dominus Iesus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 1:17)
Interea dum ad haec ducem cum imperatore agerentur, [0421A] et sancta Pascha, jam tribus septimanis evolutis, processisset, Boemundus decem millia habens equitum, et plurimas copias peditum, per Valonam et Durax et caeteras civitates regni Bulgarorum descendens, in virtute magna ante muros civitatis Constantinopolis astitit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 36:1)
Inter haec diversa negotia mensis Martius suo ordine coepit referri, jejunium quadragesimale observari, dies solemnis Paschae propinquare, in quo chrisma et oleum infirmorum necesse est sanctificari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 99:1)
Post solemnitatem vero Paschae, quod in summa charitate et concordia nunc oportet celebrari, tuo consilio decrevimus de illo agere, ita ut aut purgatus in statu suo permaneat, aut convictus episcopali dignitate privetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 101:7)
Et exutus officiali indumento, patriarcham permisit consecrare oleum et chrisma, ac solemne Pascha in omni divino celebrare officio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 103:2)
Eodem tempore mensis Martii classes Gennensium ac Pisanorum navigio appulsae Joppen, anchoras fixerunt, et illic Pascha Domini opperientes, tandem Jerusalem venerunt ad celebrandam ipsam diem Resurrectionis Dominicae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 109:1)
Hi Laodiceae tota hieme otio torpentes, tempore Martii, ut supra relatum est, ad sacrum et solemne Pascha celebrandum Jerusalem ascenderant, viduati suo episcopo Pisano, cum clam ab eis subtractus, cum Boemundo ac Baldewino, post captionem Jerusalem, in eam descendit, et a Godefrido duce in cathedram [0598C] patriarchatus est constitutus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 111:12)
Tandem Pascha Domini celebrato, post aliquot dies Longobardi brachium maris transeuntes, ad civitatem Nicomediam pervenerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:14)
et per quindecim dies ante sanctum Pascha Joppen venientes, per dies octo, et ipsa solemni die Palmarum illic morati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 88:4)
In qua septem [0625A] dies commorantes, et Sabbato sancti Paschae ignem de coelo operientes, sanctam civitatem in orationibus et eleemosynis perlustraverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 88:6)
qui et ipsi in Pascha Domini caeteris adjuncti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 88:8)
- Principes, Pascha Hierosolymis celebrato, inter imperatorem et regem pacem componunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 89:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION