라틴어 문장 검색

cum vere dixeris, esto liberque ac sapiens praetoribus ac Iove dextro, sin tu, cum fueris nostrae paulo ante farinae, pelliculam veterem retines et fronte politus astutam vapido servas in pectore volpem, quae dederam supra relego funemque reduco:
(페르시우스, 풍자, satire 554)
Artis severae si quis ambit effectus mentemque magnis applicat, prius mores frugalitatis lege poliat exacta.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 5:1)
Aesopus auctor quam materiam repperit, Hanc ego polivi versibus senariis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, PROLOGUS1)
Potrici plenam antiquis apothecam cadis, Domum politam et delicatos hortulos.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.17)
Quo magis te cui vacat hortor, cum in urbem proxime veneris - venias autem ob hoc maturius -, illi te expoliendum limandumque permittas.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 11:2)
Quae sive uxoris sunt ut affirmat, sive ipsius ut negat, pari gloria dignus, qui aut illa componat, aut uxorem quam virginem accepit, tam doctam politamque reddiderit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 6:4)
Negat enim te studere, sed est tam polita quam nisi a studente non potest scribi;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 13 2:1)
hanc messem satis est si mea reddit humus, gloria vos acuat, vos, ut recitata probentur carmina, Pieriis invigilate choris, quod venit ex facili, satis est componere nobis, et nimis intenti causa laboris abest, cur ego sollicita poliam mea carmina cura?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 529)
quae tibi tam tenui cura limantur, ut omnes istius ingenium corporis esse negent, at si quem laedi Fortuna cernis iniqua, mollior est animo femina nulla tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 620)
nec fragili geminae poliantur pumice frontes, hirsutus sparsis ut videare comis, neve liturarum pudeat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 16)
artam salutis vix viam discernere est inter reflexas semitas, tam multa surgunt perfidorum conpeta torris polita erroribus, obliqua sese conserunt divortia hinc inde textis orbitis.
(프루덴티우스, Apotheosis, 머리말4)
iure solutum est et iacet, in nihilum quoniam redit omne politum.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3163)
hoc ex lavacro labe dempta criminum ibant renati, non secus quam si rudis auri recocta vena pulchrum splendeat, micet mctalli sive lux argentei sudum polito praenitens purgamine.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium18)
hoc est quod atri livor hostis invidet, mundi polique quod gubernator probat, altaris aram quod facit placabilem, quod dormientis excitat cordis fidem, quod limat aegram pectoris rubiginem.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium57)
hoc sidus currum rapidasque agitare quadrigas commenti et radios capitis et verbera dextrae, et frenos phalerasque et equorum pectora anhela aeris inaurati vel marmoris aut orichalci iusserunt nitido fulgere polita metallo.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권106)

SEARCH

MENU NAVIGATION