라틴어 문장 검색

satinest, si tibi meum opus ita dabo expolitum, ut improbare non queas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 471)
aedes quom extemplo sunt paratae, expolitae, factae probe examussim, laudant fabrum atque aedes probant, sibi quisque inde exemplum expetunt, sibi quisque similis volt suas, sumptum operam parcunt suam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 210)
expoliunt:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 225)
Immo etiam, ubi expolivero, magis hoc tum demum dices:
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 1108)
nam nos usque ab aurora ad hoc quod diei est, [postquam aurora inluxit, numquam concessamus] ex industria ambae numquam concessamus lavari aut fricari aut tergeri aut ornari, poliri expoliri, pingi fingi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 24)
satin, si quis amat, nequit quin nihili sit atque improbis se artibus expoliat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 72)
Conlocetur ad libellam marmoreum amusium mediis moenibus, aut locus ita expoliatur ad regulam et libellam, ut amusium non desideretur, supraque eius loci centrum medium conlocetur aeneus gnomon, [indagator umbrae] qui graece σκιαθήρασ dicitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장29)
item Halicarnasso potentissimi regis Mausoli domus, cum Proconnensio marmore omnia haberet ornata, parietes habet latere structos, qui ad hoc tempus egregiam praestant firmitatem ita tectoriis operibus expoliti, uti vitri perluciditatem videantur habere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장38)
itaque cum et alii multi tum etiam Faberius scriba, cum in Aventino voluisset habere domum eleganter expolitam, peristyliis parietes omnes induxit minio, qui post dies XXX facti sunt invenusto varioque colore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 9장6)
At si qui subtilior fuerit et voluerit expolitionem miniaceam suum colorem retinere, cum paries expolitus et aridus fuerit, ceram ponticam igni liquefactam paulo oleo temperatam saeta inducat;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 9장8)
Namque aedificatur locus uti laconicum et expolitur marmore subtiliter et levigatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 10장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION