-
inopinatum quantum ad nos vel creaturarum naturam intelligunt, non quantum ad divinae providentiae dispositionem.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:13)
-
nullatenus hic divinae majestatis, sed creaturarum tantum naturam attendunt.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:18)
-
Ex quo liquidum est, ut jam non semel meminimus, philosophorum tractatus, per quos maxime rerum naturae vestigantur, ita creaturarum naturis et earum usu quotidiano contentos esse, ut summam illam divinae potentiae naturam, quae universis imperat naturis, et cujus voluntati obtemperare proprie naturam dicendum est, vix aut nunquam attingere audeant, sed omnes earum regulas infra eam, aut extra eam penitus consistere.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 33:1)
-
Unde cum aliquid possibile vel impossibile, id est naturae consentire vel repugnare dicunt, juxta solam creaturarum facultatem, non divinae potentiae virtutem haec metiuntur.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 33:2)
-
Ex quo apparet quam verum sit quod supra meminimus, in illa videlicet philosophorum regula, cujus possibile est antecedens et consequens eos ad creaturarum tantum nomen accommodare.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 33:3)
-
Quae quidem verba diversos successus habentia Aristoteles diligenter determinare nos docens, ut videlicet supradictam contradictionis proprietatem conservare ubique ac defendere possimus, diligenter nos tandem de praedicatione necessarii tam simplici et absoluta, quam determinata nos instruit.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:14)
-
Ideo autem absolute addimus, quia determinatam necessarii praedicationem omnibus hujusmodi veris propositionibus applicari, ipse ibidem edocet dicens:
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:25)
-
Igitur esse quid est quando est, necesse est, et non esse quod non est quando non est necesse est. Sed non ideo simpliciter dici quia necesse sit. Non enim sic determinata necessarii praedicatio simplicem infert, ut quia videlicet necesse est esse dum est, deo concedi oporteat ut et simpliciter dicatur, quia necesse est esse, hoc est omnino inevitabile quin sit. Ex quo quidem tanti philosophi tanto documento et rationabili, illud supra memoratum, quod de divina providentia objici solet, facile refelli potest.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:26)
-
Supra omnes istos deos extolletur Antichristus, quia maiorem et fortiorem se his omnibus faciet, et non solum supra hos, sed etiam supra omne quod colitur, id est, supra sanctam Trinitatem, que solummodo colenda et adoranda est ab omni creatura.
- (ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:22)
-
Nec est aliquid extra ipsum quo egeat, non homo, non angelus, non coelum, non terra, nec aliquid quod in ipsis est, cui omnis creatura proclamat:
- (DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:5)
-
Voluit autem, nam et ita ratio eius aeterna prescripsit, ut omnes creaturas suas pax componeret, et uniret societas;
- (DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:9)
-
Haec est illa mira et magna felicitas quam expectamus, Deo ipso operante, et diffundente inter se et creaturam suam quam sustulerit, inter ipsos gradus et ordines quos distinxerit, inter singulos quosque quos elegerit, tantam amicitiam et caritatem, ut sic quisque diligat alium sicut seipsum;
- (DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:4)
-
sicque homo a venere tiresiatus anomala, directam praedicationem in contrapositionem [0449D] inordinate convertit.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:31)
-
Sunt qui in Veneris logica disputantes, in conclusionibus suis, subjectionis, praedicationisque legem relatione mutua sortiuntur.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:47)
-
Injunxi etiam ut syllogistica ejus complexio duorum terminorum contenta compendio, nullis Aristotelicis figuris obnoxia, trium propositionum ordinatione congrua texeretur, in tantum, ut in singulis propositionibus, [0458C] major extremitas praedicationis fungeretur officio, minor vero subjiciendi legibus teneretur.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:26)