라틴어 문장 검색

Quid recenseo singulos, cum hanc urbem possim tibi ostendere?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 3:9)
Non est, quod te isti decipiant, qui, cum maiores suos recensent, ubicumque nomen inlustre defecit, illo deum infuleiunt.
(세네카, 행복론, Liber III 119:3)
Dis- punge, inquam, et recense vitae tuae dies ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 39:8)
"nos uehimur, uectum nauta recenset onus."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 754)
sed scilicet tibi parui tuaeque examinationi has non recensendas (hoc enim parum est) sed defaecandas, ut aiunt, limandasque commisi, sciens te inmodicum esse fautorem non studiorum modo verum etiam studiosorum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Constantio suo salutem 3:1)
magnum est, ut ferunt, opus nominandumque quod in honorem talis viri factum talis vir fecisse debuerit, huius me parietibus inscribere supradictus sacerdos hoc epigramma compellit, quod recensebis, ut est in his, quaecumque deposcit, privilegio caritatis imperiosissimus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 4:2)
huius lectionis novitate laetatus excitatusque maturitate raptim recensendam transferendamque, ut videras, petisti, ut petieras, impetrasti sub sponsione citae redhibitionis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Nymphidio suo salutem 2:1)
illud autem ambo, quod maius est quodque me nuper in quendam dies bonos male ferentem parabolice seu figurate dictare iussistis quodque expeditum cras dirigetur, clam recensete;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 11:2)
En carmen, quod recenseas otiabundus nostrumque sudorem ac pulverem spectans veluti iam coronatus auriga de podio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 5:19)
namque iampridem iussus garrire non silui litteris istas antecurrentibus, quibus tamen recensendis, cum Reios advenerant, qui tunc Aptae fuistis, aptissime defuistis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 1:3)
nam recensenti lucida et salsa est, nec tamen propter hoc ipsum mellea minus, si sermo dulcis et propositionibus acet:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Oresio suo salutem. 1:2)
"dic age, Roma potens, et mecum, longa Vetustas, dinumera fastos nec parva exempla recense, sed quae sola meus dignetur vincere Caesar."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Septimus Decimus Consulatus Imp. Aug. Germanici13)
At tu seu membris emissus in ardua tendens fulgentesque plagas rerumque elementa recenses, quis deus, unde ignes, quae ducat semita solem, quae minuat Phoeben quaeque integrare latentem causa queat, notique modos extendis Arati, seu tu Lethaei secreto in gramine campi concilia heroum iuxta manesque beatos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum12)
Pallas, honorem sanguinea de strage parat, praedamque iacentem comportat gaudens ingentiaque acta recenset.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권290)
Ipse, datum quotiens intereisoque tumultu conticuit stupefacta domus, solatur Adrastus adloquiis genitorem ultro, nune fata recensens resque hominum duras et inexorabile pensum, nune aliam prolem mansuraque numine dextro pignora, nondum orsis modus, et lamenta redibant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권13)

SEARCH

MENU NAVIGATION