라틴어 문장 검색

Recogitate ea etiam pro brevitate supplicii cuiuslibet, non tamen ultra mortem remansuri.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 45장 5:2)
Recogita quid fueris antequam esses.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 5:3)
An ille recogitabit eo tempore de deo positus illic ubi nihil est de deo?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 25장 1:1)
Non quasi aliquid illic pati possis ab hominibus (nemo te cognoscit Christianum), sed recogita, quid de te fiat in caelo.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 27장 1:3)
Et ideo, gloriose fili, eam, quam accepisti diuinitus gratiam, sollicita mente custodi, Christianam fidem in populis tibi subditis extendere festina, zelum rectitudinis tuae in eorum conuersione multiplica, idolorum cultus insequere, fanorum aedificia euerte, subditorum mores ex magna uitae munditia, exhortando, terrendo, blandiendo, corrigendo, et boni operis exempla monstrando aedifica;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXII. 1:4)
Et ideo, excellentissime fili, paterna uos caritate, qua conuenit, exhortamur, ut hoc, quod uos diuina misericordia ad suam gratiam uocare dignata est, sollicita intentione et adsiduis orationibus seruare omnimodo festinetis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVII. 1:8)
sollerter exhortans, ne paucitatem suam in extremis terrae finibus constitutam, sapientiorem antiquis siue modernis, quae per orbem erant, Christi ecclesiis aestimarent;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIX.3)
SOLEBAT autem idem uir Domini, cum apud Orientales Saxones episcopatus officio fungeretur, saepius etiam suam, id est Nordanhymbrorum, prouinciam exhortandi gratia reuisere:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIII.3)
Audientes haec fratres coeperunt diligenter exhortari, ut uel tunc positus adhuc in corpore, paenitentiam faceret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIV. 1:4)
homunculi quanti sunt, quom recogito!
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, PROLOGVS34)
Nunc demum in memoriam redeo, cum mecum recogito.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 443)
] verum hercle vero cum belle recogito, si magis me instabunt, ad praetorem sufferam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 3, scene 15)
atque, quom recogito, nobis coquendast, non ducti sumus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 4, scene 42)
sed tandem cum recogito, qui potuit scire haec scire me?
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 122)
Nuntiatum est enim mihi, quod morem vestrum de vestiendis pauperibus fueritis obliti, ad quam misericordiam, cum praesens essem, vos exhortatus sum et nunc exhortor, ne vos vincat et pigros faciat contritio mundi huius, cui talia videtis accidere qualia dominus et redemptor noster, qui mentiri non potest, ventura praedixit.
(아우구스티누스, 편지들, 31. (A. D. 410 Epist. CXXII) Dilectissimis Fratribus Conclericis et Universae Plebi Augustinus In Domino salutem 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION