라틴어 문장 검색

Et per hos quidem maxime viros salutaris i ta nobis professio increvit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 11:4)
Neque adjectum quidquam empiricorum professioni, sed demtum est;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 64:2)
Ac ne isti quidem ipsi intra suam professionem consistere ullo modo possunt:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 66:3)
Porculatoris vero et subulci diversa professio, diversae pastiones, nec eundem glabrae sues densaeque caeli statum nec eandem educationem cultumve quaerunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 26:4)
Magna porro et Graecorum turba est de rusticis rebus praecipiens, cuius princeps celeberrimus vates non minimum professioni nostrae contulit Hesiodus Boeotius.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 7:1)
Quippe cum ea velut omissa desiderentur, quae non sunt propria nostrae professionis, ut proxime, cum de commetiendis agris rationem M. Trebellius noster requireret a me, vicinum atque adeo coniunctum esse censebat demonstranti, quemadmodum agrum pastinemus, praecipere etiam pastinatum quemadmodum metiri debeamus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 2:5)
cum praesertim ne architecti quidem, quibus necesse est mensurarum nosse rationem, dignentur consummatorum aedificiorum, quae ipsi disposuerint, modum comprehendere, sed aliud existiment professioni suae convenire, aliud eorum, qui iam exstructa metiuntur, et imposito calculo perfecti operis rationem computant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 3:2)
Scio quosdam, Publi Silvine, prudentes agricolas pecoris abnuisse curam, gregariorumque pastorum velut inimicam suae professionis disciplinam constantissime repudiasse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 1:1)
nam venaticus nihil pertinet ad nostram professionem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 3:2)
Quare ne attemptanda quidem nobis fuit haec disputationis materia, nisi quod consummatio susceptae professionis hanc quoque sui partem desiderabat, ne universitas inchoati operis nostri, velut membro aliquo reciso, mutilaatque imperfecta conspiceretur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 2장 2:1)
nam Vistilia praetoria familia genita licentiam stupri apud aedilis vulgaverat, more inter veteres recepto, qui satis poenarum adversum impudicas in ipsa professione flagitii credebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 85장2)
Haec vulgo iactata super id quod nullo auctore certo firmantur prompte refutaveris.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 11장1)
quorum professio quando primum in hanc urbem introducta sit quamque nullam apud maiores nostros auctoritatem habuerit, statim dicturus referam necesse est animum ad eam disciplinam, qua usos esse eos oratores accepimus, quorum infinitus labor et cotidiana meditatio et in omni genere studiorum assiduae exercitationes ipsorum etiam continentur libris.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 30장 2:2)
hic interim liber honori Agricolae soceri mei destinatus, professione pietatis aut laudatus erit aut excusatus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 3장 3:2)
ex quibus siue criminibus siue maledictis infamiam impudicitiae facillime refutauit et praesentis et posterae uitae castitate;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 71장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION