라틴어 문장 검색

quod ubi incidit, eo loco costa ab utraque parte praecidenda et eximenda est, ne quid intus corruptum relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 3:2)
Saepius itaque ab altera parte, quam ex qua uenit, recipienda et praecipue quia fere spiculis cingitur, quae magis laniant, si retrorsus quam si contra eximatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 4:5)
Vbi tota exempta est, committendae orae, fibulaque his inicienda, et super medicamentum glutinans dandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 4:4)
Tum suturae eximi, et ulcus ad sanitatem perduci debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 5:7)
Si uero dens dolores mouet eximique eum, quia medicamenta nihil adiuuant, placuerit, circumradi debet, ut gingiuae ab eo resoluantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 1:6)
deinde uitiosus sinus ab integro corpore separatur digito, totusque cum uelamento suo eximitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 13장 2:3)
Si quando autem tunica eximi non potuerit, intus inspergenda adurentia;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 13장 2:6)
His deinde * coniectis, excipienda reliqua pars tunicae, et inter digitos scalpellus inmittendus est, eximendumque aut effundendum quicquid est noxium.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 8:1)
Caro quoque, si quando inter tunicas concreuit, nihil dubi est, quin eximenda sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 23장 1:1)
Vbi eae confirmatae sunt, exempto filo fibula additur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 5:8)
deinde a latere recta plaga coles incidendus, et calculus eximendus est, tum cutis remittenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 3:5)
Sunt enim quidam non asperi tantummodo sed spinossi quoque calculi, qui per se quidem delapsi in ceruicem sine ullo periculo eximuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 15:2)
Quicquid autem ex his in conspectum uenit, uel digitis uel unco eximendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 19:1)
Aliaeque etiamnum difficultates faciunt, ut, qui solidus non exit, concisus eximi debeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 9:1)
- Igitur uena omnis, quae noxia est, aut adusta tabescit aut manu eximitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION