라틴어 문장 검색

Dives inaccessos ubi Solis filia lucos Adsiduo resonat cantu, tectisque superbis Urit odoratam nocturna in lumina cedrum, Arguto tenues percurrens pectine telas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 7:2)
Perfecta autem in exordio fieri potuisse testimonio sunt nunc quoque non pauca animantia quae de terra et imbre perfecta nascuntur, ut in Aegypto mures, ut aliis in locis ranae serpentesque et similia.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 12:1)
Deseritur Taurique nemus, Perseaque Tarsos, Coryciumque patens exesis rupibus antrum, Mallos, et extremae resonant navalibus Aegae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:29)
non pinguis ad astra Ut ferat e membris Eoos fumus odores, Ut Romana suum gestent pia colla parentem, Praeferat ut veteres feralis pompa triumphos, Ut resonent cantu tristi fora, totus ut ignem Proiectis moerens exercitus ambiat armis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:11)
Cum conparata rictibus tuis ora Niliacus habeat corcodilus angusta, Meliusque ranae garriant Ravennates, Et Atrianus dulcius culex cantet, Videasque quantum noctuae vident mane, Et illud oleas quod viri capellarum, Et anatis habeas orthopygium macrae, Senemque Cynicum vincat osseus cunnus;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCIII3)
Funde tuo lacrimas orbata Bononia Rufo, Et resonet tota planctus in Aemilia:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXXV3)
Iuris et aequarum cultor sanctissime legum, Veridico Latium qui regis ore forum, Municipi, Materne, tuo veterique sodali Callai+cum mandas siquid ad Oceanum - . An Laurentino turpis in litore ranas Et satius tenues ducere credis acus, Ad sua captivum quam saxa remittere mullum, Visus erit libris qui minor esse tribus?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXVII1)
Grandis ut exiguam bos ranam ruperat olim, Sic, puto, Torquatus rumpet Otacilium.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXIX8)
Perlege Maeonio cantatas carmine ranas Et frontem nugis solvere disce meis.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXXXIII Homeri Batrachomachia1)
cum murmvre montis tanta vi exit in mare, ut etiam resonet vicinus mons.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2453)
adverbio 'hodie', non 'hac die'. ceterum 'diecula' nihil praeiudicat, quia multa deminutiva recedunt a nominibus primae positionis, ut 'scutum' 'scutula', 'canis' 'canicula', 'rana' 'ranunculus'. ineluctabile quod nemo eluctari possit ut effugiat, cum decem annis luctati simus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3248)
sed sane hic versus qui circumductus est talis auditur 'resonant magnis stridoribus alae'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2265)
quod doleat, de Ascalapho se in avem mutatum, ut et veterem in limo ranae cecinere querellam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4632)
tum rauca ac si diceret, antehac delectabili voce resonabant, tunc fluctibus solis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8661)
resonat cantu resonare facit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 121)

SEARCH

MENU NAVIGATION