라틴어 문장 검색

et tibi iam venient cani, formose, capilli, iam venient rugae, quae tibi corpus arent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:89)
laxantur corpora rugis, et perit in nitido qui fuit ore color.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 15:3)
nec coma vos fallat liquido nitidissima nardo, nec brevis in rugas lingula pressa suas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 89:3)
tu quoque, cui rugis uterum Lucina notavit, ut celer aversis utere Parthus equis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 163:1)
Iam mihi deterior canis aspergitur aetas, iamque meos vultus ruga senilis arat . iam vigor et quasso languent in corpore vires, nec, iuveni lusus qui placuere, iuvant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 41)
haec implet lento calathos e vimine nexos, haec gremium, laxos degravat illa sinus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권299)
"ubera plena premam, referat mihi caseus aera, dentque viam liquido vimina rara sero."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권517)
"magna fuit quondam capitis reverentia cani, inque suo pretio ruga senilis erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권32)
quae nunc aere vides, stipula tum tecta videres, et paries lento vimine textus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권166)
Nam tempore quodam Pallas Erichthonium, prolem sine matre creatam, clauserat Actaeo texta de vimine cista virginibusque tribus gemino de Cecrope natis et legem dederat, sua ne secreta viderent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:8)
Silva vetus stabat, nulla violata securi, et specus in medio, virgis ac vimine densus, efficiens humilem lapidum compagibus arcum, uberibus fecundus aquis, ubi conditus antro Martius anguis erat, cristis praesignis et auro;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 6:1)
Nec nubes ante removit, quam simulavit anum posuitque ad tempora canos sulcavitque cutem rugis et curva trementi membra tulit passu;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 30:2)
Nunc quoque curaliis eadem natura remansit, duritiam tacto capiant ut ab aere, quodque vimen in aequore erat, fiat super aequora saxum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 73:7)
agrestes illic fruticosa legebant vimina cum iuncis gratamque paludibus ulvam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:7)
Quos postquam combibit Aeson aut ore acceptos aut vulnere, barba comaeque canitie posita nigrum rapuere colorem, pulsa fugit macies, abeunt pallorque situsque, adiectoque cavae supplentur corpore rugae, membraque luxuriant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION