라틴어 문장 검색

quae, statim ut aliquem viderint, ingemescunt, demittunt supercilium et operta facie vix unum oculum liberant ad videndum;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:36)
adducentur supercilia, extendetur brachium
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 2:4)
"Ecce supercilio clivosi tramitis undam Elicit, illa cadens raucum per levia murmur Saxa ciet scatebrisque arentia temperat arva."
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:11)
Et tamen, cum mensa posita librorum exposuisset struem, adducto supercilio contractisque naribus ac fronte rugata duobus digitulis concrepabat hoc signo ad audiendum discipulos provocans.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:7)
rarus sermo illis et magna libido tacendi atque supercilio brevior coma.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II7)
ille supercilium madida fuligine tinctum obliqua producit acu pingitque trementis attolens oculos;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II59)
set forma, set aetas digna supercilio, quando ad te pervenit ille?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V33)
malo, malo Venusinam quam te, Cornelia, mater Gracchorum, si cum magnis virtutibus adfers grande supercilium et numeras in dote triumphos, tolle tuum, precor, Hannibalem victumque Syphacem in castris et cum tota Carthagine migra.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI85)
perturbata animi mens in maerore metuque, triste supercilium, furiosus voltus et acer, sollicitae porro plenaeque sonoribus aures, creber spiritus aut ingens raroque coortus, sudorisque madens per collum splendidus umor, tenvia sputa minuta, croci contacta colore salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 38:7)
Quia sub illorum, inquit, supercilio non defuit qui psaltriam intromitti peteret, ut puella ex industria supra naturam mollior canora dulcedine et saltationis lubrico exerceret inlecebris philosophantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 5:1)
unde neque tuum nec Disarii aut Hori supercilium liberum erit a superbiae nota, ni Praetextatum et nos velitis imitari.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 12:3)
Nam de superciliis et crinibus totum se Iovis vultum collegisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 23:3)
Perturbati animi, mens in maerore metuque, Triste supercilium, furiosus vultus et acer, Sollicitae porro plenaeque sonoribus aures, Creber spiritus aut ingens raroque coortus, Sudorisque madens per collum splendidus humor, Tenuia sputa, minuta, croci contacta colore, Salsoque per fauces raucas vix edita tussis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 11:3)
Contigeris nostros, Caesar, si forte libellos, Terrarum dominum pone supercilium.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, IV1)
Aspicis incomptis illum, Deciane, capillis, Cuius et ipse times triste supercilium, Qui loquitur Curios adsertoresque Camillos?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXIV1)

SEARCH

MENU NAVIGATION