라틴어 문장 검색

Igitur non post multos dies dum se recognoscens Lotharius, quod malum egisset consilium, nubercam suam remittens genitori suo, et ira inflammatus contra illos qui ei tam pravum consilium dederunt, alios occidit, alios in exilio misit.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 111)
Colligentes se maiores nati in civitate Ticino simul cum Angelberga suorum regina mense Septembri indictione nona, et pravum agentes consilium, quatenus ad duo mandarent regnum, id est Karoli in Francia et Hludovico in Baioaria;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 182)
Interea cum imperator venatione peracta de Vosego Aquasgrani reverteretur, nuntiatum est ei, Bernhardum nepotem suum, Italiae regem, quorundam pravorum hominum consilio tyrannidem meditatum iam omnes aditus, quibus in Italiam intratur, id est clusas, impositis firmasse praesidiis atque omnes Italiae civitates in illius verba iurasse;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 246:1)
mens praua malorum Inmemor accepti non timet esse boni.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et grue 10:9)
Quam timor obnubit, non est sincera uoluptas.
(ANONYMUS NEVELETI, De mure urbano et rustico 14:18)
neque enim quicquam aliud in corporum forma diligendum quam quod ammoneant diuinos animos eius pulchritudinis, quam prius ueram et sinceram inter deos uidere.
(아풀레이우스, 변명 11:6)
putate uos causam non apud Cl(audium) Maximum agere, uirum aequum et iustitiae pertinacem, sed alium aliquem prauum et saeuum iudicem substituite, accusationum fautorem, cupidum condemnandi:
(아풀레이우스, 변명 100:13)
nec tamen uos parua quaedam et praua similitudo falsos animi habeat, quoniam quaedam, ut saepe dixi, palliata mendicabula obambulant.
(아풀레이우스, 플로리다 9:9)
"Minus Hercule calles pravissimis opinionibus ea putari mendacia, quae vel auditu nova vel visu rudia vel certe supra captum cogitationis ardua videantur;"
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:12)
Tunc exosculata pressule, non qualia in lupanari solent basiola iactari vel meretricum poscinummia vel adventorum negantinummia, sedi pura atque sincera, instruit, et blandissimos affatus:
(아풀레이우스, 변신, 10권 21:2)
et coram te corruant inimici pravi.
(ARCHIPOETA, IV120)
obstinati cordis est et cervicis pravae.
(ARCHIPOETA, IX4)
pravorum superbiam premit servitute.
(ARCHIPOETA, IX60)
quero mei similes et adiungor pravis.
(ARCHIPOETA, X12)
Aut si hoc falsum est, ego sum omnium ne dicam stultissimus, certe ignavissimus, cui nisi proveniat quaedam secura cessatio, sincerum illud bonum gustare atque amare non possum.
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION