라틴어 문장 검색

insuper auratos collegerat ipse dracones, matris Horae specimen, linguisque adversus utrimque
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 63:1)
Asserit enim ibi venerabilis eius autoritas quod, quando aliqua plura ordinantur ad unum, oportet unum eorum regulare seu regere, alia vero regulari seu regi;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 5:6)
quorum omnium specimen magis multiplicatur in illo, ut manifeste apparet:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 58:2)
dulcia pomaet quoscumque feret cultus tibi fundus honoresante Larem gustet venerabilior Lare dives.
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장8)
Sophocles, cum propter nimiam senectutem et rei familiaris neglegentiam a filiis accusaretur amentiae, Oedipi fabulam, quam nuper scripserat, recitavit iudicibus et tantum sapientiae in aetate iam fracta specimen dedit, ut severitatem tribunalium in theatri favorem verteret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:19)
PLURES anni sunt, quod super dormitione Blesillae Paulam, venerabilem feminam, recenti adhuc vulnere consolatus sum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 1:1)
Ille sacro crine venerabilis est, vinum et siceram non bibit, adhuc parvulus cum Deo sermocinatur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 3:12)
Sed de ludo monasteriorum huiusce modi volumus egredi milites, quos rudimenta non teneant, qui specimen conversationis suae multo tempore dederint, qui omnium fuerunt minimi, ut primi omnium fierent, quos nec esuries nec saturitas aliquando superavit, qui paupertate laetantur, quorum habitus, sermo, vultus, incessus doctrina virtutum est, qui nesciunt secundum quosdam ineptos homines daemonum obpugnantium contra se portenta contingere, ut apud inperitos et vulgi homines miraculum sui faciant et exinde sectentur lucra.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 9:11)
Huius armcitiis fruita est Paula venerabilis, in huius nutrita cubiculo Eustochium, virginitatis decus, ut facilis aestimatio sit, qualis magistra, ubi tales discipulae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 5:5)
Haec tibi, Marcella venerabilis, et haec tibi.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 14:2)
tam venerabile erat praecedere quattuor annis, primaque par adeo sacrae lanugo senectae.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII21)
separat hoc nos a grege mutorum, atque ideo venerabile soli sortiti ingenium divinorumque capaces atque exercendis pariendisque artibus apti sensum a caelesti demissum traximus arce, cuius egent prona et terram spectantia.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV54)
Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur, quam celeri motu rerum simulacra ferantur, quod simul ac primum sub diu splendor aquai ponitur, extemplo caelo stellante serena sidera respondent in aqua radiantia mundi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 8:4)
At specimen sationis et insitionis origo ipsa fuit rerum primum natura creatrix, arboribus quoniam bacae glandesque caducae tempestiva dabant pullorum examina supter;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 46:1)
Vates iste venerabilis varie modo verba modo sensus figurando multum Latinitati leporis adiecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION