라틴어 문장 검색

Nam leo rete subit nec prodest uiribus uti, Sed prodest querulo murmure dampna loqui.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et mure 20:16)
Roma stupet parcitque uiro parcitque leoni.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:26)
Turba stupet.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:54)
Hic satis ueteratorie Tannonius Pudens, cum hoc quoque mendacium frigere ac prope iam omnium uultu et murmure explosum uideret, ut uel suspiciones quorundam spe moraretur, ait pueros alios producturum, qui sint aeque a me incantati, atque ita ad aliam speciem argumenti transgressus est.
(아풀레이우스, 변명 44:1)
murmur interea exortum;
(아풀레이우스, 플로리다 19:9)
Nec fuit in illa civitate quod aspiciens id esse crederem quod esset, sed omnia prorsus ferali murmure in aliam effigiem translata, ut et lapides quos offenderem de homine duratos, et aves quas audirem indidem plumatas, et arbores quae pomerium ambirent similiter foliatas, et fontanos latices de corporibus humanis fluxos crederem.
(아풀레이우스, 변신, 2권 1:2)
at ego vitans oculos omnium et quem ipse fabricaveram risum obviorum declinans lateri eius adambulabam obtectus, nec qui laverim, qui terserim, qui domum rursum reverterim prae rubore memini, sic omnium oculis nutibus ac denique manibus denotatus impos animi stupebam.
(아풀레이우스, 변신, 3권 11:13)
Si autem hinc inter vos contentiones et murmura oriuntur, cum queritur aliqua deterius aliquid se accepisse quam prius habuerat, et indignam se iudicat esse quae ita vestiatur, sicut alia soror eius vestiebatur, hinc vos probate, quantum vobis desit in illo interiore sancio habitu cordis, quae pro habitu corporis litigatis.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 12:3)
fiat sine murmure de consilio medicinae, ita ut etiam si nolit, iubente praeposita faciat quod faciendum est pro salute.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 13:4)
sive autem quae cellario sive quae vestibus sive quae codicibus praeponuntur, sine murmure serviant sororibus suis.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 13:12)
Non idem esse existimavit ἀοργησίαν et ἀναλγησίαν aliudque esse non iracundum animum, aliud ἀνάλγητον et ἀναίσθητον, id est hebetem et stupentem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 11:2)
Sed enim postquam in manus Menander venit, a principio , di boni, quantum stupere atque frigere quantumque mutare a Menandro Caecilius visus est!
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 9:1)
Neque multo post ad eandem specum venit hic leo, debili uno et cruento pede, gemitus edens et murmura, dolorem cruciatumque vulneris commiserantia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 20:1)
sed opinor factum hoc primitus in militibus stupentis animi et a naturali habitu declinatis, ut non tam poena quam medicina videretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VIII 3:2)
TELORUM, iaculorum gladiorumque vocabula quae in historiis veteribus scripta sunt, item navigiorum genera et nomina, libitum forte nobis est sedentibus in reda conquirere, ne quid malarum ineptiarum vacantem stupentemque animum occuparet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXV 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION