라틴어 문장 검색

Baldewinus, hoc [0452D] comperto, in manu forti die statuto ad obsidionem urbis Sororgiae proficisci disposuit cum mangenis et omni apparatu armorum, quibus urbs scindi aut expugnari posset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 50:6)
ubi non solum me meosque, sed etiam regem Darsianum de genere nostro virum nobilissimum, tibi subjectum et amicum, tuoque munere urbem et terras tenentem, armata manu obsederunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 6:11)
Misit ergo nos ad te idem princeps et tibi subjectus Darsianus, major et consanguineus noster, ut sibi auxiliari digneris in virtute multa, qua potes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 6:12)
Hi fratrum voce audita adhuc viventium, certabant vehementi studio scalam ascendere et urbem intrare, donec prae nimia pressura et pondere, moenia antiqua et inveterata, dissolutis saxis cum caemento, scissa sunt et diruta, sicque scala, retinaculo carens, prorsus humi corruit cum viris adhuc in ea consistentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 40:2)
Interea dum sic interiore et exteriore pugna Turci nimium arctarentur, Graeci, Syri, Armenii cives, et viri Christianae professionis, ad portas aperiendas et seras scindendas laetanter concurrunt, per quas Boemundus et universus exercitus intromissus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 46:1)
diuque sic in gyro persistentes indivisae, aditum ad ultimum et viam in uno latere sui circuli scissae exhibuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 50:3)
et muros exteriores, quos Barbicanas vocant, valide impugnantes, ferreis malleis et ligonibus [0539B] partim sciderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 2:6)
Qui statim regis imperio acquievit, et de mari per Brachium S. Georgii descendens cum quibusdam de comitatu electis, imperatori in palatio suo locutus, sacramento ei conjunctus et subjectus factus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 8:4)
At ille discipulossutores habebat, quorum quisquis artificiose suebat quod magister incisorregis artificiose scindebat.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 125:2)
quia saepe ab alienigenis Dei jussu excitatis propter divinae majestatis offensam subjectus factus est populus Judaeorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 4:19)
Nam si continuus esset interior, immedicabilis ejus scissura foret, illic per moram adjunctionum adhaerere ciborum reliquias.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 4:9)
non mutabilis, ut stulti et insipientis qui consilio nutat incerto, ut improbi qui non quod verum et justum sit eligit, sed quod sibi commodum velit, scindit a vero, secernit a justo.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 3:8)
cum autem discrepant, separantur et scinduntur in plures domos.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 2:7)
Sic Alpheus oriens in Arcadia, cupidine fontis Arethusae captus, scindens Ionium mare, ut fabulae ferunt, ad usque amatae confinia proruit nymphae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 6:1)
Ubi bellorum inundantium molem umeris suis (quod dicitur) vehens, scindebatur in multiplices curas, ut milites qui a solitis descivere praesidiis reducerentur ad loca suspecta, et conspiratas gentes in noxam Romani nominis disiectaret, ac provideret ne alimenta deessent exercitui per varia discursuro.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 3장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION