라틴어 문장 검색

Cum sis ipsa domi mediaque ornere Subura, Fiant absentes et tibi, Galla, comae, Nec dentes aliter quam Serica nocte reponas, Et iaceas centum condita pyxidibus, Nec tecum facies tua dormiat, innuis illo, Quod tibi prolatum est mane, supercilio, Et te nulla movet cani reverentia cunni, Quem potes inter avos iam numerare tuos.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXVII1)
Oderat ante ducum famulos turbamque priorem Et Palatinum Roma supercilium:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXIX1)
Triste supercilium durique severa Catonis Frons et aratoris filia Fabricii Et personati fastus et regula morum Quidquid et in tenebris non sumus, ite foras.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, II1)
hirsutumque supercilium p. b. utrum natura, an quod tibi ita videtur?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 341)
ecce supercilio id est ex inproviso.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1081)
'supercilio' autem altitudine, summitate terrarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1082)
alii 'supercilia' loca in obliquum delimata, quae superne habeant alia fastigia, ex accidenti dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1083)
sed hic tramitem nunc pro valle ac saltu accipere debemus et pro supercilio simpliciter edito loco, ut *̓́ιλιοσ ὀφρυόεσσα;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1085)
hirtasque capellas saetosas, ut "hirsutumque supercilium".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2872)
"philosophorum supercilia contemnimus, quos corruptores et adulteros novimus et tyrannos et semper adversus sua vitia facundos."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:14)
primum enim superiora superciliis obducta sudorem a capite et fronte defluentem repellunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 143:3)
Ex oculorum optutu, superciliorum aut remissione aut contractione, ex maestitia, ex hilaritate, ex risu, ex locutione, ex reticentia, ex contentione vocis, ex summissione, ex ceteris similibus facile iudicabimus, quid eorum apte fiat, quid ab officio naturaque discrepet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 188:2)
is nequaquam me quidem - cognoram enim propter Pisonum adfinitatem quam longe hunc ab hoc genere cognatio materna Transalpini sanguinis abstulisset - sed vos populumque Romanum non consilio neque eloquentia, quod in multis saepe accidit, sed rugis supercilioque decepit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장1)
Luci Piso, tune ausus es isto oculo, non dicam isto animo, ista fronte, non vita, tanto supercilio, non enim possum dicere tantis rebus gestis, cum A. Gabinio consociare consilia pestis meae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장 1:1)
Postquam se amari sensit, supercilium altius sustulit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION