라틴어 문장 검색

Consiliarii Anglii silebant, illud tantummodo dicentes, se scire legatos responsum minime expectaturos antequam rem regi suo retulissent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 22:5)
Verum carnifex ille, qui ad hoc facinus missus est, postquam Edwardum primogenitum crudeliter trucidasset, motus est, partim compunctione quadam, partim aliis modis (de quibus silemus) ut Richardum iuniorem filium servaverit, tyranno tamen referens se iussa eius in utroque interficiendo executum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:8)
De nobis ipsis silemus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:2)
Complura enim a tenebris educimus et eruimus, quae nulli in mentem venisset investigare, nisi qui certo et constanti tramite ad inventionem causarum pergeret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 33:2)
Atque certissimum est saccharum omne, sive conditum (ut vocant) sive simplex, modo sit durius, in tenebris fractum aut cultello scalptum coruscare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 94:9)
Coloribus enim omnibus in tenebris bene convenit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:29)
Ut paucis dicamus, mysteria silentibus debentur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 4:7)
Tum vero prohibita, licet tenebris cooperta, obrepunt tamen et suas nanciscuntur periodos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 1:24)
Si enim nunc silueris, aliunde Iudaeis liberatio et salvatio exsurget, et tu et domus patris tui peribitis; et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris? ".
(불가타 성경, 에스테르기, 4장14)
Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi aurora expansa super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.
(불가타 성경, 요엘서, 2장2)
Vae desiderantibus diem Domini! Ad quid vobis dies Domini? Tenebrae et non lux.
(불가타 성경, 아모스서, 5장18)
et in diluvio transeunte; consummationem faciet adversariorum suorum, et inimicos eius persequentur tenebrae.
(불가타 성경, 나훔서, 1장8)
Dominus autem in templo sancto suo; sileat a facie eius omnis terra.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장20)
Silete a facie Domini Dei, quia iuxta est dies Domini; quia praeparavit Dominus hostiam, sanctificavit vocatos suos.
(불가타 성경, 스바니야서, 1장7)
Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo".
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION