라틴어 문장 검색

Imitatur et ille mortem qui se voluptatibus exuit, et aeternis delectationibus attollit, atque ablevat, et in illo coelesti habitaculo locat, in quo Paulus cum adhuc viveret, conversabatur;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 4:1)
Abducamus nos a corporis nexu, relinquamus omnia quaecumque terrena sunt;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:11)
XIV, 31), praecipiens ut unusquisque surgat de terrenis, erigat animam humi jacentem, ad superna attollat, excitet aquilam suam, et illam aquilam de qua dictum est:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:17)
Hortatur ut fugiat sponsus, quia jam sequi potest etiam ipsa terrena fugientem.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 3:23)
In quem hortum invitat Verbum Dei descendere, ut anima illa Verbi imbre coelestis, et ejus copiis irrigata fructificet.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:16)
Est etiam sermo fortior qui confirmat cor hominis validioribus Scripturae coelestis alimentis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 5:15)
Sed sunt principatus aerii, et potestates mundi, qui nos velut de muro dejicere animae, vel impedire recte gradientes, vel ad altiora tendentes quaerunt deponere, et ad terrena revocare.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 2:1)
Siquidem et lumen terreno loco infunditur, nec tamen confunditur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 2:14)
Ergo anima quae adhaeret illi invisibili bono Deo, atque immortali, et ipsa corporea haec fugit, et terrena, et mortalia derelinquit, fitque illius similis quod desiderat, in quo vivit et pascitur;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 5:13)
quoniam sicut ille per incuriam mandatorum coelestium lapsus est, et pudore se prolapsionis abscondit, fulgorem divinae praesentiae verecundia peccatricis conscientiae subire non ausus:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 5:7)
Ibimus eo ubi paradisus est jucunditatis, ubi Adam qui incidit in latrones, nescit jam vulnera sua flere, ubi et latro ipse regni coelestis consortio gratulatur, ubi nullae nubes, nulla tonitrua, nullae coruscationes, nulla ventorum procella, neque tenebrae, neque vesper, neque aestas, neque hyems vices variabunt temporum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:4)
Portae inferi istae sunt terrenae.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 5:4)
eo quod ordinem vivendi atque usum non in terrenis voluptatibus, sed in verbi agnitione posuisset.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 2:11)
Etenim victor passionum omnium, nec ullis captus saeculi illecebris, qui omnem istam secundum corpus habitationem coelestis puritate conversationis obduxerat, mentem regens, carnem subjiciens, et regia quadam auctoritate castigans, nomine Dei vocatus est, ad cujus similitudinem se perfectae virtutis ubertate formaverat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 4:12)
Quis enim in terrenis reliquias ejus potuit deprehendere, quem secum esse Dei Filius in Evangelio demonstravit (Matth.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 5:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION