라틴어 문장 검색

magnas territat urbes magnos populos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1872)
denique cum ludi circenses Apollini celebrarentur et Hannibal nuntiatus esset circa portam Collinam urbi ingruere, omnes raptis armis concurrerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1104)
'fugae' autem figurate dixit pro 'fuga fidens'. caelum territat armis dictum quidem Vergilii gravitati non congruit, sed perite Dranci haec data sunt verba, qui tumida uti oratione inducitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3513)
unde nunc dicit 'et caelum territat armis', quia audierat 'bellum inportunum, cives, cum gente deorum', id est contra eos pugnat, qui favore nituntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3516)
omne autem nemus dicit et arborum et vitium, unde paulo post dicturus est "bis vitibus ingruit umbra". et aliter:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4004)
bis vitibus ingrvit umbra vitis et arboris, ut dempta folia solem admittant, quo possint uvae ma- turescere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4103)
incessit ingruit, invasit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 681)
Inventor rutili, dux bone, luminis, qui certis vicibus tempora dividis, merso sole chaos ingruit horridum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae1)
inlicit et volucrum linguis et haruspice fallit, instigat bacchantis anus ambage Sibyllae, involvit mathesi, magicas inpellit in artes, omine sollicitat, capit augure, territat extis.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2313)
"ille minax, rigidus, iactans, truculentus, amarus, dum tumet indomitum, dum formidabile fervet, dum sese ostentat, clipeo dum territat auras, expertus pueri quid possint ludicra parvi subcubuit teneris bellator turbidus annis."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 178)
ita me miseram territas.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 467)
Diverso interea miscentur moenia luctu, et magis atque magis, quamquam secreta parentis Anchisae domus arboribusque obtecta recessit, clarescunt sonitus, armorumque ingruit horror.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 13:1)
luce sedet custos aut summi culmine tecti, turribus aut altis, et magnas territat urbes;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 8:5)
Hoc signum cecinit missuram diva creatrix, si bellum ingrueret, Volcaniaque arma per auras laturam auxilio.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 21:9)
Det libertatem fandi flatusque remittat cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros (dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur) lumina tot cecidisse ducum totamque videmus consedisse urbem luctu, dum Troia temptat castra fugae fidens et caelum territat armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 13:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION