라틴어 문장 검색

Ergo uehemens febris, ubi rubet corpus, uenaeque plenae tument, sanguinis detractionem requirit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 6:3)
Manentibus uero adhuc febribus, si eae sunt quae lentae lenesque iam diu male habent, recte medicina ista temptatur, cum eo tamen, ne praecordia dura sint neue ea tumeant, neue lingua aspera sit, neue aut in medio corpore aut in capite dolor ullus sit, neue tum febris increscat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 4:1)
At si id uitium est, cui *λ*ε*υ*κ*ο*φ*λ*ε*γ*μ*α*τ*ι*α nomen est, eas partes, quae tument, subicere soli oportet, sed non nimium, ne febricula incidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 11:1)
Lac quoque, quod in capitis doloribus et in acutis febribus et per eas facta nimia siti, ac, siue praecordia tument, siue biliosa urina est, siue sanguis fluxit, pro ueneno est, in pthisi tamen, sicut in omnibus longis difficilibusque febriculis recte dari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 10:1)
longioris uero, ubi suppuratio in iocinere est, dolorque modo finitur, modo intenditur, dextra parte praecordia dura sunt et tument;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 1:8)
solet enim contra id tumere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 2:6)
Si nihil tumet, duas manus imponere oportet supra summum uentrem, paulatimque deducere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 2:10)
Putrem uero carnem continet neque ultra serpere patitur et leniter exest mel uel cum lenticula uel cum marrubio uel cum oleae foliis ante ex uino decoctis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 2:1)
Omnis autem cancer non solum id corrumpit, quod occupauit, sed etiam serpit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 61:2)
Omniaque ea simul serpunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 63:1)
At si nigrities est nequedum serpit, imponenda sunt, quae carnem putrem lenius edunt, repurgatumque ulcus sic ut cetera nutriendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 68:1)
Si magis putre est, iamque procedit ac serpit, opus est uehementius erodentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 68:2)
Medicamenta uero, dum malum serpit, adhibenda nulla sunt, quae pus mouere consuerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 71:4)
Solent uero nonnumquam nihil omnia auxilia proficere ac nihilo minus serpere is cancer.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 73:5)
Idque uitium subteractis quasi quibusdam radicibus serpit, interdum celerius, interdum tardius:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION