라틴어 문장 검색

subtilitatem enim ab Academia mutuatur et ei vicissim reddit ubertatem orationis et ornamenta dicendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 6:6)
sunt enim quasi prima elementa naturae, quibus ubertas orationis adhiberi vix potest, nec equidem eam cogito consectari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 24:2)
At vero quanta maris est pulchritudo, quae species universi, quae multitudo et varietas insularum, quae amoenitates orarum ac litorum, quot genera quamque disparia partim submersarum partim fluitantium et innantium beluarum partim ad saxa nativis testis inhaerentium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 100:1)
quod cum ex utero elapsum excidit, in is animantibus quae lacte aluntur omnis fere cibus matrum lactescere incipit, eaque quae paulo ante nata sunt sine magistro duce natura mammas adpetunt earumque ubertate saturantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 128:3)
nisi forte tanta ubertas varietas pomorum eorumque iucundus non gustatus solum sed odoratus etiam et aspectus dubitationem adfert quin hominibus solis ea natura donaverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 158:2)
magnis autem viris prosperae semper omnes res, si quidem satis a nostris et a principe philosophiae Socrate dictum est de ubertatibus virtutis et copiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 167:4)
Atque hoc quidem omnes mortales sic habent, externas commoditates, vineta segetes oliveta, ubertatem frugum et fructuum, omnem denique commoditatem prosperitatemque vitae a dis se habere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 87:5)
Quid ergo interest aut qui discernes eorum, quos nominavi, in dicendo ubertatem et copiam ab eorum exilitate, qui hac dicendi varietate et elegantia non utuntur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 50:2)
bibliothecas me hercule omnium philosophorum unus mihi videtur xii tabularum libellus, si quis legum fontis et capita viderit, et auctoritatis pondere et utilitatis ubertate superare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 195:2)
in qua nunc interdum, ut in herbis rustici solent dicere in summa ubertate, inest luxuries quaedam, quae stilo depascenda est.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 96:3)
sed saepe vel sine coniunctione verba novantur ut "ille senius desertus," ut "di genitales," ut "bacarum ubertate incurvescere."
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 154:4)
atque habet etiam amoenitas ipsa vel sumptuosas vel desidiosas inlecebras multas cupiditatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 12:2)
Animadverterat fortasse quadam scientia olearum ubertatem fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 161:1)
pabuli genus et earum rerum, quas terra procreet, vel ubertatem vel tenuitatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 43:4)
animadverterat fortasse quadam scientia olearum ubertatem fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 161:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION