라틴어 문장 검색

Unguis vero, quod pterygion Graeci vocant, est membranula nervosa oriens ab angulo, quae nonnumquam ad pupillam quoque pervenit, eique officit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장27)
Tum idem medicus hamulum acutum, paululum mucrone intus recurvato, subicere extremo ungui debet, eumque infigere, atque eam quoque palpebram tradere alteri;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장37)
ipse hamulo adprehenso levare unguem, eumque acu traicere linum trahente;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장38)
deinde acum ponere, lini duo capita adprehendere, et per ea erecto ungue, si qua parte oculo inhaeret, manubriolo scalpelli deducere, donec ad angulum veniat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장39)
Duplex enim periculum est, ne vel ex ungue aliquid relinquatur, quod exulceratum vix ullam recipiat curationem;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장41)
quae, si vehementius unguis ducitur, sequitur ideoque decipit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장43)
qui ubi satis constitit, non nimium adducto ungue scalpellus adhibendus est, deinde excidenda ea membranula, ne quid ex angulo laedatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장47)
Ex curatione vero unguis, ut dixi (4C), vitia nascuntur, quae ipsa aliis quoque de causis oriri solent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장59)
Interdum enim fit in angulo, parum ungue exciso vel aliter, tuberculum, quod palpebras parum deduci patitur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장60)
Dependent vero ab inguinibus per singulos nervos, quos cremasteras Graeci vocant, cum quorum utroque binae descendunt et venae et arteriae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장6)
quae modo ruptis tunicis, quas ab inguinibus incipere proposui (1), modo his integris fiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장17)
idque ibi reperta via paulatim ab inguinibus in inferiores quoque partes nissum subinde nervosas tunicas et ob id eius rei patientes diducit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장21)
si pressum est, ad inguina revertitur, dimissumque iterum cum quodam quasi murmure devolvitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장34)
nonnumquam autem stercore accepto vastius tumet, retroque compelli non potest, adfertque tum dolorem et scroto et inguinibus et abdomini.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장36)
et nisi celeriter ea inflammatio conquievit, dolor ad inguina atque ilia pervenit, partesque eae intumescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장68)

SEARCH

MENU NAVIGATION