라틴어 문장 검색

I nunc et hoc esse grati puta, quod ne ingratus quidem faceret, qui modo non usque in odium, sed tantum usque ad infitiationem beneficii perveniret !
(세네카, 행복론, Liber VI 181:4)
Et tu, turris gregis, collis filiae Sion, usque ad te veniet et perveniet potestas prima, regnum filiae Ierusalem.
(불가타 성경, 미카서, 4장8)
Et si quis subteriores aspiciat angulos, idem per omnes multiplicitatis species usque ad decuplum dispositissima ordinatione perveniet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Ratio atque expositio digestae formulae. 1:6)
cuius numen et caelestis vis multa quidem omnibus saeculis exempla edidit, ad quam usque fortunam homines ingenii viribus pervenerint, sed haec, ut supra dixi, proxima et quae non auditu cognoscenda, sed oculis spectanda haberemus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 8장 2:2)
constat autem Arcadas plurimum vixisse, in tantum, ut quidam usque ad trecentos annos vivendo pervenerint.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 514)
usque ad nos contemptus Samnitium pervenit, supra non ascendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 321:1)
novi deinde consules a veteribus exercitu accepto ingressi hostium fines populando usque ad moenia atque urbem pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 242:1)
totum deinde laevum cornu inclinavit, et turbatis auxiliaribus, qui inter equitem et quos appellant phalangitas erant, usque ad mediam aciem terror pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 480:1)
Regia progenies, cui nobilitatis origo nomen in Eumolpi pervenit usque, Coty, fama loquax vestras si iam pervenit ad auris, me tibi finitimi parte iacere soli, supplicis exaudi, iuvenum mitissime, vocem, quamque potes, profugo (nam potes) adfer opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 91)
Et tamquam ex arida silva volantes scintillae, flatu leni ventorum, ad usque discrimina vicorum agrestium incohibili cursu perveniunt, ita ille quoque ex minimis causis, malorum congeries excitabat, Marci illius dissimilis principis verecundi, qui cum ad imperiale culmen in Syria Cassius surrexisset, epistularum fascem ab eo ad conscios missum, perlatore capto sibi oblatum, ilico signatum exuri praecepit, agens adhuc in Illyrico, ne insidiatoribus cognitis, invitus quosdam habere posset offensos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 11:2)
Ergo euntes populi ante corpusculum eius, subito unus de turba adeptus a daemonio cecidit, et dum pervenissent cum lectulo ubi latus erat usque ad hominem, subito sanus surrexit et praecedebat in exsequias.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 15장 6:3)
Nam et partes solvuntur et usque ad unitatem sectio illa non pervenit, sed ante unitatem invenitur terminus, quem secare non possis.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero inpariter pari eiusque proprietatibus deque eius ad pariter parem et pariter inparem cognatione 1:9)
Et qui ante ipsum numeri coniungantur, minores esse necesse est, usque dum ad unitatem detractio rata perveniat, quae puncti quodammodo et verticis obtineat locum.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 4:2)
ex hoc usque mari speluncae montis ad altas perveniunt subter fauces.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:7)
'undosum' vero quod usque illuc vestigio aestuantis Charybdis dicitur pervenire.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6928)

SEARCH

MENU NAVIGATION