라틴어 문장 검색

nostra bibat vernum contracta cuticula solem effugiatque togam, iam nunc in balnea salva fronte licet vadas, quamquam solida hora supersit ad sextam, facere hoc non possis quinque diebus continuis, quia sunt talis quoque taedia vitae magna:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI63)
Interim abundatio verni fluminis commeatibus prohibebat:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 27:1)
nam simul ac species patefactast verna diei et reserata viget genitabilis aura favoni, aeriae primum volucris te, diva, tuumque significant initum perculsae corda tua vi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 1:3)
ut noscere possis quicque sua de materia grandescere alique.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 8:4)
nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu paulatimque gradus aetatis scandere adultae, plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt, dum facile in venas cibus omnis inditur et dum non ita sunt late dispessa, ut multa remittant et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 25:5)
quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore, conterimusque boves et viris agricolarum, conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:6)
principio genus alituum variaeque volucres ova relinquebant exclusae tempore verno, folliculos ut nunc teretis aestate cicadae lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 29:8)
tempus id est vernum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 12:6)
significari vero decimo mense semen in utero animatum in vitam grandescere, quod, donec erumpat in lucem, mollibus naturae vinculis detinetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 5:5)
Nam is per menses sex hibernos sinistro incubat lateri, ab aequinoctio verno supra dextrum latus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 18:3)
Hiberno pulvere verno luto grandia farra, camille, metes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 18:2)
certe ubera prope similiter utrique grandescunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 14:2)
Nam et solis orbis matutinus solito nobis maior apparet, quia interiacet inter nos et ipsum aer adhuc de nocte roscidus, et grandescit imago eius, tamquam in aquae speculo visatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 2:6)
Sed postquam vernus calidum Titana recepit Sidera respiciens delapsae portitor Helles, Atque iterum, aequatis ad iustae pondera Librae Temporibus, vicere dies:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:33)
Tempus erat, quo Libra pares examinat horas, Non uno plus aequa die, noctique rependit Lux minor hibernae verni solatia damni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION